# Digesta 3.1.714-738

Justinian, Digesta, Book 3, lines 3.1.714-3.1.738. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/3.1.714

Dig. 3.4.7pr.
Ulpianus 10 ad ed.
Sicut municipum nomine actionem praetor dedit, ita et adversus eos iustissime edicendum putavit. sed et legato, qui in negotium publicum sumptum fecit, puto dandam actionem in municipes.
Dig. 3.4.7.1
Ulpianus 10 ad ed.
Si quid universitati debetur, singulis non debetur: nec quod debet universitas singuli debent.
Dig. 3.4.7.2
Ulpianus 10 ad ed.
In decurionibus vel aliis universitatibus nihil refert, utrum omnes idem maneant an pars maneat vel omnes immutati sint. sed si universitas ad unum redit, magis admittitur posse eum convenire et conveniri, cum ius omnium in unum recciderit et stet nomen universitatis.
Dig. 3.4.8
Iavolenus 15 ex cass.
Civitates si per eos qui res earum administrant non defenduntur nec quicquam est corporale rei publicae quod possideatur, per actiones debitorum civitatis agentibus satisfieri oportet.
Dig. 3.4.9
Pomponius 13 ad sab.
Si tibi cum municipibus hereditas communis erit, familiae erciscundae iudicium inter vos redditur. idemque dicendum est et in finium regundorum et aquae pluviae arcendae iudicio.
Dig. 3.4.10
Paulus 1 manual.
Constitui potest actor etiam ad operis novi nuntiationem et ad stipulationes interponendas, veluti legatorum, damni infecti, iudicatum solvi, quamvis servo potius civitatis caveri debeat: sed et si actori cautum fuerit, utilis actio administratori rerum civitatis dabitur.
Dig. 3.5.0. De negotiis gestis.
Dig. 3.5.1
Ulpianus 10 ad ed.
Hoc edictum necessarium est, quoniam magna utilitas absentium versatur, ne indefensi rerum possessionem aut venditionem patiantur vel pignoris distractionem vel poenae committendae actionem, vel iniuria rem suam amittant.
Dig. 3.5.2
Gaius 3 ad ed. provinc.
Si quis absentis negotia gesserit licet ignorantis, tamen quidquid utiliter in rem eius impenderit vel etiam ipse se in rem absentis alicui obligaverit, habet eo nomine actionem: itaque eo casu ultro citroque nascitur actio, quae appellatur negotiorum gestorum. et sane sicut aequum est ipsum actus sui rationem reddere et eo nomine condemnari, quidquid vel non ut oportuit gessit vel ex his negotiis retinet: ita ex diverso iustum est, si utiliter gessit, praestari ei, quidquid eo nomine vel abest ei vel afuturum est.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
