# Digesta 3.1.739-768

Justinian, Digesta, Book 3, lines 3.1.739-3.1.768. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/3.1.739

Dig. 3.5.3pr.
Ulpianus 10 ad ed.
Ait praetor: " si quis negotia alterius, sive quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit: iudicium eo nomine dabo. "
Dig. 3.5.3.1
Ulpianus 10 ad ed.
Haec verba " si quis" sic sunt accipienda " sive quae": nam et mulieres negotiorum gestorum agere posse et conveniri non dubitatur.
Dig. 3.5.3.2
Ulpianus 10 ad ed.
" negotia" sic accipe, sive unum sive plura.
Dig. 3.5.3.3
Ulpianus 10 ad ed.
" alterius", inquit: et hoc ad utrumque sexum refertur.
Dig. 3.5.3.4
Ulpianus 10 ad ed.
Pupillus sane si negotia gesserit, post rescriptum divi pii etiam conveniri potest in id quod factus est locupletior: agendo autem compensationem eius quod gessit patitur.
Dig. 3.5.3.5
Ulpianus 10 ad ed.
Et si furiosi negotia gesserim, competit mihi adversus eum negotiorum gestorum actio: curatori autem furiosi vel furiosae adversus eum eamve dandam actionem labeo ait.
Dig. 3.5.3.6
Ulpianus 10 ad ed.
Haec verba: " sive quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit" significant illud tempus, quo quis post mortem alicuius negotia gessit: de quo fuit necessarium edicere, quoniam neque testatoris iam defuncti neque heredis qui nondum adiit negotium gessisse videtur. sed si quid accessit post mortem, ut puta partus et fetus et fructus, vel si quid servi adquisierint: etsi his verbis non continentur, pro adiecto tamen debent accipi.
Dig. 3.5.3.7
Ulpianus 10 ad ed.
Haec autem actio cum ex negotio gesto oriatur, et heredi et in heredem competit.
Dig. 3.5.3.8
Ulpianus 10 ad ed.
Si exsecutor a praetore in negotio meo datus dolum mihi fecerit, dabitur mihi adversus eum actio.
Dig. 3.5.3.9
Ulpianus 10 ad ed.
Interdum in negotiorum gestorum actione labeo scribit dolum solummodo versari: nam si affectione coactus, ne bona mea distrahantur, negotiis te meis optuleris, aequissimum esse dolum dumtaxat te praestare: quae sententia habet aequitatem.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
