Latin
Book 4, lines 4.1.1058-4.1.1083
Justinian, Digesta 4.1.1058-1083
Not analysed yet
Dig. 4. 6. 28pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Nec non et si quis de causa probabili afuerit, deliberare debet praetor, an ei subveniri debeat, puta studiorum causa, forte procuratore suo defuncto: ne decipiatur per iustissimam absentiae causam.
Dig. 4. 6. 28. 1
Ulpianus 12 ad ed.
Item si quis nec in custodia nec in vinculis sit, sed sub fideiussorum satisdatione et, dum propter hoc recedere non potest, captus sit, restituetur et adversus eum dabitur restitutio.
Dig. 4. 6. 28. 2
Ulpianus 12 ad ed.
"quod eius" inquit praetor "per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit. "quae clausula non illud pollicetur restituturum, si leges permittant, sed si leges non prohibeant.
Dig. 4. 6. 28. 3
Ulpianus 12 ad ed.
Si quis saepius rei publicae causa afuit, ex novissimo reditu tempus restitutionis esse ei computandum labeo putat. sed si omnes quidem absentiae annum colligant, singulae minus anno, utrum annum ei damus ad restitutionem an vero tantum temporis, quantum novissima eius absentia occupavit, videndum: et puto annum dandum.
Dig. 4. 6. 28. 4
Ulpianus 12 ad ed.
Si cum in provincia domicilium haberes, esses autem in urbe, an mihi annus cedat, quasi experiundi potestatem habeam? et ait labeo non cedere. ego autem puto hoc ita verum, si ius revocandi domum adversarius habuit: si minus, videri esse experiundi potestatem, quia et romae contestari litem potuit.
Dig. 4. 6. 28. 5
Ulpianus 12 ad ed.
Exemplo rescissoriae actionis etiam exceptio ei, qui rei publicae causa afuit, competit: forte si res ab eo possessionem nancto vindicentur.
Dig. 4. 6. 28. 6
Ulpianus 12 ad ed.
In actione rescissoria, quae adversus militem competit, aequissimum esse pomponius ait eius quoque temporis, quo absens defensus non est, fructus eum praestare: ergo et militi debebunt restitui: utrimque actio erit,
Dig. 4. 6. 29
Africanus 7 quaest.
Videlicet ne cui officium publicum vel damno vel compendio sit.
Dig. 4. 6. 30pr.
Paulus 12 ad ed.