# Digesta 4.1.1139-1161

Justinian, Digesta, Book 4, lines 4.1.1139-4.1.1161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/4.1.1139

Dig. 4.6.36
Ulpianus 6 ad l. iul. et pap.
Rei publicae causa abesse eos solos intellegimus, qui non sui commodi causa, sed coacti absunt.
Dig. 4.6.37
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Hi, qui in provincia sua ultra tempus a constitutionibus concessum adsident, publica causa abesse non intelleguntur.
Dig. 4.6.38pr.
Ulpianus 6 ad l. iul. et pap.
Si cui in provincia sua princeps adsidere speciali beneficio permiserit, puto eum rei publicae causa abesse: quod si non ex permissu hoc fecerit, consequenter dicemus, cum crimen admisit, non habere eum privilegia eorum, qui rei publicae causa absunt.
Dig. 4.6.38.1
Ulpianus 6 ad l. iul. et pap.
Tamdiu rei publicae causa abesse quis videbitur, quamdiu officio aliquo praeest: quod si finitum fuerit officium, iam desinit abesse rei publicae causa. sed ad revertendum illi tempora computabimus statim atque desiit rei publicae causa abesse ea quibus reverti in urbem potuit: et erit moderatum tempora ei dare, quae lex revertentibus praestitit. quare si quo deflexerit suae rei causa, non dubitamus id tempus ei non proficere, habitaque dinumeratione temporis, quo reverti potuit, statim eum dicemus desisse rei publicae causa abesse. plane si infirmitate impeditus continuare iter non potuit, habebitur ratio humanitatis, sicuti haberi solet et hiemis et navigationis et ceterorum quae casu contingunt.
Dig. 4.6.39
Paulus 1 sent.
Is qui rei publicae causa afuturus erat, si procuratorem reliquerit, per quem defendi potuit in integrum volens restitui non auditur.
Dig. 4.6.40pr.
Ulpianus 5 opin.
Si qua militi accusatio competat tempore, quo rei publicae operam dedit, non peremitur.
Dig. 4.6.40.1
Ulpianus 5 opin.
Quod eo tempore, quo in insula aliquis fuit ex poena ei irrogata, cuius restitutionem impetravit, ab alio usurpatum ex bonis, quae non erant adempta, probatum fuerit, suae causae restituendum est.
Dig. 4.6.41
Iulianus 35 Dig.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
