# Digesta 4.1.1162-1181

Justinian, Digesta, Book 4, lines 4.1.1162-4.1.1181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/4.1.1162

Si quis titio legaverit, si mortis suae tempore in italia esset, aut in annos singulos, quod in italia esset, et ei succursum fuerit, quia ob id, quod rei publicae causa afuit, exclusus fuerit a legato: fideicommissum ab eo relictum praestare cogitur. Marcellus notat: quis enim dubitabit salva legatorum et fideicommissorum causa militi restitui hereditatem, quam ob id perdidit, quod rei publicae causa afuit?
Dig. 4.6.42
Alfenus 5 Dig.
Non vere dicitur rei publicae causa abesse eum, qui sui privati negotii causa in legatione est.
Dig. 4.6.43
Africanus 7 quaest.
Si quis stipulatus sit in annos singulos, quoad in italia esset vel ipse vel promissor, et alteruter rei publicae causa abesse coeperit, officium praetoris est introducere utilem actionem. eadem dicemus, et si ita concepta stipulatio fuerit: " si quinquennio proximo romae fuerit", vel ita: " si romae non fuerit, centum dare spondes?"
Dig. 4.6.44
Paulus 2 ad sab.
Is, qui rei publicae causa abest, in aliqua re laesus non restituitur, in qua, etiam si rei publicae causa non afuisset, damnum erat passurus.
Dig. 4.6.45
Scaevola 1 reg.
Milites omnes, qui discedere signis sine periculo non possunt, rei publicae causa abesse intelleguntur.
Dig. 4.6.46
Marcianus 2 reg.
Qui rei publicae causa afuit, etiam adversus eum, qui pariter rei publicae causa afuerit, restituendus est, si aliquid damni iuste queritur.
Dig. 4.7.0. De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Dig. 4.7.1pr.
Gaius 4 ad ed. provinc.
Omnibus modis proconsul id agit, ne cuius deterior causa fiat ex alieno facto, et cum intellegeret iudiciorum exitum interdum duriorem nobis constitui opposito nobis alio adversario, in eam quoque rem prospexit, ut si quis alienando rem alium nobis adversarium suo loco substituerit idque data opera in fraudem nostram fecerit, tanti nobis in factum actione teneatur, quanti nostra intersit alium adversarium nos non habuisse.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
