Latin
Book 4, lines 4.1.1398-4.1.1413
Justinian, Digesta 4.1.1398-1413
Not analysed yet
Sicuti tribus iudicibus datis quod duo ex consensu absente tertio iudicaverunt, nihil valet, quia id ^tum^ demum, quod maior pars omnium iudicavit, ratum est, cum et omnes iudicasse palam est.
Dig. 4. 8. 19pr.
Paulus 13 ad ed.
Qualem autem sententiam dicat arbiter, ad praetorem non pertinere labeo ait, dummodo dicat quod ipsi videtur. et ideo si sic fuit in arbitrium compromissum, ut certam sententiam dicat, nullum esse arbitrium, nec cogendum sententiam dicere iulianus scribit libro quarto digestorum.
Dig. 4. 8. 19. 1
Paulus 13 ad ed.
Dicere autem sententiam existimamus eum, qui ea mente quid pronuntiat, ut secundum id discedere eos a tota controversia velit, sed si de pluribus rebus sit arbiterium receptum, nisi omnes controversias finierit, non videtur dicta sententia, sed adhuc erit a praetore cogendus.
Dig. 4. 8. 19. 2
Paulus 13 ad ed.
Unde videndum erit, an mutare sententiam possit. et alias quidem est agitatum, si arbiter iussit dari, mox vetuit, utrum eo quod iussit an eo quod vetuit stari debeat. et sabinus quidem putavit posse. cassius sententiam magistri sui bene excusat et ait sabinum non de ea sensisse sententia, quae arbitrium finiat, sed de praeparatione causae: ut puta si iussit litigatores calendis adesse, mox idibus iubeat: nam mutare eum diem posse. ceterum si condemnavit vel absolvit, dum arbiter esse desierit, mutare sententiam non posse,
Dig. 4. 8. 20
Gaius 5 ad ed. provinc.
Quia arbiter, etsi erraverit in sententia dicenda, corrigere eam non potest.
Dig. 4. 8. 21pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Quid tamen si de pluribus controversiis sumptus est nihil sibi communibus et de una sententiam dixit, de aliis nondum, numquid desiit esse arbiter? videamus igitur, an in prima controversia possit mutare sententiam, de qua iam dixerat. et multum interest, de omnibus simul ut dicat sententiam compromissum est, an non: nam si de omnibus, poterit mutare (nondum enim dixit sententiam): quod si et separatim, quasi plura sunt compromissa, et ideo quantum ad illam controversiam pertinet, arbiter esse desierat.