# Digesta 4.1.1414-1437

Justinian, Digesta, Book 4, lines 4.1.1414-4.1.1437. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/4.1.1414

Dig. 4.8.21.1
Ulpianus 13 ad ed.
Si arbiter ita pronuntiasset nihil videri titium debere seio: tametsi seium non vetuisset petere, tamen si quid petisset, videri contra sententiam arbitri fecisse: et id ofilius et trebatius responderunt.
Dig. 4.8.21.2
Ulpianus 13 ad ed.
Solutioni diem posse arbitrum statuere puto: et ita et trebatius videtur sentire.
Dig. 4.8.21.3
Ulpianus 13 ad ed.
Pomponius ait inutiliter arbitrum incertam sententiam dicere, ut puta: " quantum ei debes redde " : " divisioni vestrae stari placet": " pro ea parte, quam creditoribus tuis solvisti, accipe".
Dig. 4.8.21.4
Ulpianus 13 ad ed.
Item si arbiter poenam ex compromisso peti vetuerit, in libro trigensimo tertio apud pomponium scriptum habeo non valere: et habet rationem, quia non de poena compromissum est.
Dig. 4.8.21.5
Ulpianus 13 ad ed.
Papinianus libro tertio quaestionum ait, si cum dies compromissi finiretur, prolato die litigatores denuo in eum compromiserint nec secundi compromissi arbitrium receperit, non esse cogendum recipere, si ipse in mora non fuit, quo minus partibus suis fungeretur: quod si per eum factum est, aequissimum esse cogi eum a praetore sequens recipere. quae quaestio ita procedit, si nihil in priore compromisso de die proferendo caveatur: ceterum si cavebatur et ipse protulit, mansit arbiter.
Dig. 4.8.21.6
Ulpianus 13 ad ed.
Plenum compromissum appellatur, quod " de rebus controversiisve " compositum est: nam ad omnes controversias pertinet. sed si forte de una re sit disputatio, licet pleno compromisso actum sit, tamen ex ceteris causis actiones superesse: id enim venit in compromissum, de quo actum est ut veniret. sed est tutius, si quis de certa re compromissum facturus sit, de ea sola exprimere in compromisso.
Dig. 4.8.21.7
Ulpianus 13 ad ed.
Non debent autem obtemperare litigatores, si arbiter aliquid non honestum iusserit.
Dig. 4.8.21.8
Ulpianus 13 ad ed.
Si intra diem compromissi aditus arbiter post diem compromissi adesse iusserit, poena non committetur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
