# Digesta 4.1.1438-1446

Justinian, Digesta, Book 4, lines 4.1.1438-4.1.1446. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/4.1.1438

Dig. 4.8.21.9
Ulpianus 13 ad ed.
Si quis ex litigatoribus ideo non adfuerit, quod valetudine vel rei publicae causa absentia impeditus sit aut magistratu aut alia iusta de causa, poenam committi proculus et atilicinus aiunt: sed si paratus sit in eundem compromittere, actionem denegari aut exceptione tutum fore. sed hoc ita demum verum erit, si arbiter recipere in se arbiterium fuerit paratus: nam invitum non esse cogendum iulianus libro quarto digestorum recte scribit: ipse autem nihilo minus poena absolvitur.
Dig. 4.8.21.10
Ulpianus 13 ad ed.
Si arbiter iussit puta in provincia adesse litigatores, cum romae esset in eum compromissum, an ei impune non pareatur, quaeritur. et est verius, quod iulianus ait libro quarto, eum locum compromisso inesse, de quo actum sit ut promitteretur: impune igitur ei non parebitur, si alio loci adesse iusserit. quid ergo, si non appareat, de quo loco actum sit? melius dicetur eum locum contineri, ubi compromissum est. quid tamen si in eo loco, qui sit circa urbem, adesse iusserit? pegasus admittit valere iussum. quod puto ita verum esse, si et eius sit auctoritatis arbiter, ut in secessibus soleat agere, et litigatores facile eo loci venire possint.
Dig. 4.8.21.11
Ulpianus 13 ad ed.
Sed si in aliquem locum inhonestum adesse iusserit, puta in popinam vel in lupanarium, ut vivianus ait, sine dubio impune ei non parebitur: quam sententiam et celsus libro secundo digestorum probat. unde eleganter tractat, si is sit locus, in quem alter ex litigatoribus honeste venire non possit, alter possit, et is non venerit, qui sine sua turpitudine eo venire possit, is venerit, qui inhoneste venerat, an committatur poena compromissi an quasi opera non praebita. et recte putat non committi: absurdum enim esse iussum in alterius persona ratum esse, in alterius non.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
