# Digesta 4.1.1447-1470

Justinian, Digesta, Book 4, lines 4.1.1447-4.1.1470. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/4.1.1447

Dig. 4.8.21.12
Ulpianus 13 ad ed.
Intra quantum autem temporis, nisi detur quod arbiter iusserit, committatur stipulatio, videndum est. et si quidem dies adiectus non sit, celsus scribit libro secundo digestorum inesse quoddam modicum tempus: quod ubi praeterierit, poena statim peti potest: et tamen, inquit, et si dederit ante acceptum iudicium, agi ex stipulatu non poterit:
Dig. 4.8.22
Paulus 13 ad ed.
Utique nisi eius interfuerit tunc solvi.
Dig. 4.8.23pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Celsus ait, si arbiter intra kalendas septembres dari iusserit nec datum erit, licet postea offeratur, attamen semel commissam poenam compromissi non evanescere, quoniam semper verum est intra kalendas datum non esse: sin autem oblatum accepit, poenam petere non potest doli exceptione removendus. contra, ubi dumtaxat dare iussus est.
Dig. 4.8.23.1
Ulpianus 13 ad ed.
Idem ait, si iusserit me tibi dare et valetudine sis impeditus, quo minus accipias, aut alia iusta ex causa, proculum existimare poenam non committi, nec si post kalendas te parato accipere non dem. sed ipse recte putat duo esse arbitri praecepta, unum pecuniam dari, aliud intra kalendas dari: licet igitur in poenam non committas, quod intra calendas non dederis, quoniam per te non stetit, tamen committis in eam partem, quod non das.
Dig. 4.8.23.2
Ulpianus 13 ad ed.
Idem ait nihil aliud esse sententiae stare posse, quam id agere, quantum in ipso sit, ut arbitri pareatur sententiae.
Dig. 4.8.23.3
Ulpianus 13 ad ed.
Idem celsus ait, si arbiter me tibi certa die pecuniam dare iusserit, tu accipere noluisti, posse defendi ipso iure poenam non committi.
Dig. 4.8.24
Paulus 13 ad ed.
Sed si postea ille paratus sit accipere, non impune me non daturum: non enim ante feceram.
Dig. 4.8.25pr.
Ulpianus 13 ad ed.
Labeo ait, si arbiter, cum in compromisso cautum esset, ut eadem die de omnibus sententiam diceret et ut posset diem proferre, de quibusdam rebus dicta sententia, de quibusdam non dicta diem protulit: valere prolationem sententiaeque eius posse impune non pareri. et pomponius probat labeonis sententiam, quod et mihi videtur: quia officio in sententia functus non est.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
