# Digesta 4.1.1495-1515

Justinian, Digesta, Book 4, lines 4.1.1495-4.1.1515. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/4.1.1495

Dig. 4.8.27.5
Ulpianus 13 ad ed.
Coram autem dicere sententiam videtur, qui sapientibus dicit: ceterum coram furioso vel demente non videtur dici: item coram pupillo non videri sententiam dictam, nisi tutor praesens fuit: et ita de his omnibus iulianus libro quarto digestorum scribit.
Dig. 4.8.27.6
Ulpianus 13 ad ed.
Et si quis praesens arbitrum sententiam dicere prohibuit, poena committetur.
Dig. 4.8.27.7
Ulpianus 13 ad ed.
Sed si poena non fuisset adiecta compromisso, sed simpliciter sententia stari quis promiserit, incerti adversus eum foret actio.
Dig. 4.8.28
Paulus 13 ad ed.
Non autem interest, certa an incerta summa compromissa sit, ut puta " quanti ea res erit".
Dig. 4.8.29
Ulpianus 13 ad ed.
Adversus sententiam arbitri fit, si petatur ab eo a quo arbiter peti vetuit. quid ergo si a fideiussore eius petatur, an poena committatur? et puto committi, et ita sabinus scribit: nam ty dunamei a reo petit. sed si cum fideiussore compromisi et a reo petatur, nisi intersit fideiussoris, non committetur.
Dig. 4.8.30
Paulus 13 ad ed.
Si quis rem, de qua compromissum sit, in iudicium deducat, quidam dicunt praetorem non intervenire ad cogendum arbitrum sententiam dicere, quia iam poena non potest esse, atque si solutum est compromissum. sed si hoc optinuerit, futurum est, ut in potestate eius, quem paenitet compromisisse, sit compromissum eludere. ergo adversus eum poena committenda est lite apud iudicem suo ordine peragenda.
Dig. 4.8.31
Ulpianus 13 ad ed.
Ita demum autem committetur stipulatio, cum adversus eam quid fit, si sine dolo malo stipulantis factum est: sub hac enim condicione committitur stipulatio, ne quis doli sui praemium ferat. sed si quidem compromisso adiciatur " ut si quid dolo in ea re factum sit", ex stipulatu conveniri qui dolo fecit potest: et ideo si arbitrum quis corrupit vel pecunia vel ambitione, vel advocatum diversae partis, vel aliquem ex his, quibus causam suam commiserat, ex doli clausula poterit conveniri, vel si adversarium callide circumvenit, et omnino si in hac lite dolose versatus est, locum habebit ex stipulatu actio: et ideo si velit de dolo actionem exercere adversarius, non debebit, cum habeat ex stipulatu actionem. quod si huiusmodi clausula in compromisso adscripta non est, tunc de dolo actio vel exceptio locum habebit. hoc autem compromissum plenum est, quod et doli clausulae habet mentionem.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
