Latin
Book 4, lines 4.1.1694-4.1.1720
Justinian, Digesta 4.1.1694-1720
Not analysed yet
Dig. 4. 9. 3. 2
Ulpianus 14 ad ed.
Eodem modo tenentur caupones et stabularii, quo exercentes negotium suum recipiunt: ceterum si extra negotium receperunt, non tenebuntur.
Dig. 4. 9. 3. 3
Ulpianus 14 ad ed.
Si filius familias aut servus receperit et voluntas patris domini intervenit, in solidum erit conveniendus. item si servus exercitoris subripuit vel damnum dedit, noxalis actio cessabit, quia ob receptum suo nomine dominus convenitur. sin vero sine voluntate exerceant, de peculio dabitur.
Dig. 4. 9. 3. 4
Ulpianus 14 ad ed.
Haec autem rei persecutionem continet, ut pomponius ait, et ideo et in heredem et perpetuo datur.
Dig. 4. 9. 3. 5
Ulpianus 14 ad ed.
Novissime videndum, an eiusdem rei nomine et de recepto honoraria actione et furti agendum sit: et pomponius dubitat: sed magis est, ut vel officio iudicis vel doli exceptione alterutra esse contentus debeat.
Dig. 4. 9. 4pr.
Paulus 13 ad ed.
Sed et ipsi nautae furti actio competit, cuius sit periculo, nisi si ipse subripiat et postea ab eo subripiatur, aut alio subripiente ipse nauta solvendo non sit.
Dig. 4. 9. 4. 1
Paulus 13 ad ed.
Si nauta nautae, stabularius stabularii, caupo cauponis receperit, aeque tenebitur.
Dig. 4. 9. 4. 2
Paulus 13 ad ed.
Vivianus dixit etiam ad eas res hoc edictum pertinere, quae post impositas merces in navem locatasque inferentur, etsi earum vectura non debetur, ut vestimentorum, penoris cottidiani, quia haec ipsa ceterarum rerum locationi accedunt.
Dig. 4. 9. 5pr.
Gaius 5 ad ed. provinc.
Nauta et caupo et stabularius mercedem accipiunt non pro custodia, sed nauta ut traiciat vectores, caupo ut viatores manere in caupona patiatur, stabularius ut permittat iumenta apud eum stabulari: et tamen custodiae nomine tenentur. nam et fullo et sarcinator non pro custodia, sed pro arte mercedem accipiunt, et tamen custodiae nomine ex locato tenentur.
Dig. 4. 9. 5. 1
Gaius 5 ad ed. provinc.
Quaecumque de furto diximus, eadem et de damno debent intellegi: non enim dubitari oportet, quin is, qui salvum fore recipit, non solum a furto, sed etiam a damno recipere videatur.