Latin
Book 4, lines 4.1.1739-4.1.1757
Justinian, Digesta 4.1.1739-1757
Not analysed yet
Dig. 4. 9. 7. 1
Ulpianus 18 ad ed.
Haec actio in factum in duplum est.
Dig. 4. 9. 7. 2
Ulpianus 18 ad ed.
Sed si quid nautae inter se damni dederint. hoc ad exercitorem non pertinet. sed si quis sit nauta et mercator, debiti illi dari: quod si quis quos volgo nautepibatas dicunt, et huic tenebitur, sed huius factum praestat, cum sit et nauta.
Dig. 4. 9. 7. 3
Ulpianus 18 ad ed.
Si servus nautae damnum dederit, licet servus nauta non sit, aequissimum erit in exercitorem actionem utilem dare.
Dig. 4. 9. 7. 4
Ulpianus 18 ad ed.
Hac autem actione suo nomine exercitor tenetur, culpae scilicet suae qui tales adhibuit: et ideo et si decesserint, non relevabitur. servorum autem suorum nomine noxali dumtaxat tenetur: nam cum alienos adhibet, explorare eum oportet, cuius fidei, cuius innocentiae sint: in suis venia dignus est, si qualesquales ad instruendam navem adhibuerit.
Dig. 4. 9. 7. 5
Ulpianus 18 ad ed.
Si plures navem exerceant, unusquisque pro parte, qua navem exercet, convenitur.
Dig. 4. 9. 7. 6
Ulpianus 18 ad ed.
Haec iudicia quamvis honoraria sunt, tamen perpetua sunt: in heredem autem non dabuntur. proinde et si servus navem exercuit et mortuus est, de peculio non dabitur actio in dominum nec intra annum. sed cum voluntate patris vel domini servus vel filius exercent navem vel cauponam vel stabulum, puto etiam hanc actionem in solidum eos pati debere, quasi omnia, quae ibi contingunt, in solidum receperint.
Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page