Latin
Book 4, lines 4.1.455-4.1.482
Justinian, Digesta 4.1.455-482
Not analysed yet
Dig. 4. 3. 39
Gaius 27 ad ed. provinc.
Si te titio optuleris de ea re quam non possidebas in hoc ut alius usucapiat, et iudicatum solvi satisdederis: quamvis absolutus sis, de dolo malo tamen teneberis: et ita sabino placet.
Dig. 4. 3. 40
Furius 1 ad ed.
Is, qui decepit aliquem, ut hereditatem non idoneam adiret, de dolo tenebitur, nisi fortasse ipse creditor erat et solus erat: tunc enim sufficit contra eum doli mali exceptio.
Dig. 4. 4. 0. De minoribus viginti quinque annis.
Dig. 4. 4. 1pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Hoc edictum praetor naturalem aequitatem secutus proposuit, quo tutelam minorum suscepit. nam cum inter omnes constet fragile esse et infirmum huiusmodi aetatium consilium et multis captionibus suppositum, multorum insidiis expositum: auxilium eis praetor hoc edicto pollicitus est et adversus captiones opitulationem.
Dig. 4. 4. 1. 1
Ulpianus 11 ad ed.
Praetor edicit: "quod cum minore quam viginti quinque annis natu gestum esse dicetur, uti quaeque res erit, animadvertam".
Dig. 4. 4. 1. 2
Ulpianus 11 ad ed.
Apparet minoribus annis viginti quinque eum opem polliceri: nam post hoc tempus compleri virilem vigorem constat.
Dig. 4. 4. 1. 3
Ulpianus 11 ad ed.
Et ideo hodie in hanc usque aetatem adulescentes curatorum auxilio reguntur, nec ante rei suae administratio eis committi debebit, quamvis bene rem suam gerentibus.
Dig. 4. 4. 2
Ulpianus 19 ad l. iul. et pap.
Nec per liberos suos rem suam maturius a curatoribus recipiat. quod enim legibus cavetur, ut singuli anni per singulos liberos remittantur, ad honores pertinere divus severus ait, non ad rem suam recipiendam.
Dig. 4. 4. 3pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Denique divus severus et imperator noster huiusmodi consulum vel praesidum decreta quasi ambitiosa esse interpretati sunt, ipsi autem perraro minoribus rerum suarum administrationem extra ordinem indulserunt: et eodem iure utimur.
Dig. 4. 4. 3. 1
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis cum minore contraxerit et contractus inciderit in tempus quo maior efficitur: utrum initium spectamus an finem? et placet, ut est et constitutum, si quis maior factus comprobaverit, quod minor gesserat, restitutionem cessare. unde illud non ineleganter celsus epistularum libro undecimo et digestorum secundo tractat, ex facto a flavio respecto praetore consultus. minor annis viginti quinque, annos forte viginti quattuor agens, iudicium tutelae heredi tutoris dictaverat: mox factum ut (non finito iudicio iam eo maiore effecto viginti quinque annis) tutoris heres absolutus proponeretur: in integrum restitutio desiderabatur. celsus igitur respecto suasit non facile hunc quondam minorem in integrum restitui, sed si ei probaretur calliditate adversarii id actum, ut maiore eo facto liberaretur: neque enim extremo, inquit, iudicii die videtur solum deceptus hic minor, sed totum hoc structum, ut maiore eo facto liberaretur. idem tamen confitetur, si levior sit suspicio adversarii quasi dolose versati, non debere hunc in integrum restitui.