Latin
Book 4, lines 4.1.841-4.1.873
Justinian, Digesta 4.1.841-873
Not analysed yet
Dig. 4. 5. 2. 2
Ulpianus 12 ad ed.
Hi qui capite minuuntur ex his causis, quae capitis deminutionem praecesserunt, manent obligati naturaliter: ceterum si postea, imputare quis sibi debebit cur contraxerit, quantum ad verba huius edicti pertinet. sed interdum, si contrahatur cum his post capitis deminutionem, danda est actio: et quidem si adrogatus sit, nullus labor: nam perinde obligabitur ut filius familias.
Dig. 4. 5. 2. 3
Ulpianus 12 ad ed.
Nemo delictis exuitur, quamvis capite minutus sit.
Dig. 4. 5. 2. 4
Ulpianus 12 ad ed.
Ei, qui debitorem suum adrogavit, non restituitur actio in eum, postquam sui iuris fiat.
Dig. 4. 5. 2. 5
Ulpianus 12 ad ed.
Hoc iudicium perpetuum est et in heredes et heredibus datur.
Dig. 4. 5. 3pr.
Paulus 11 ad ed.
Liberos qui adrogatum parentem sequuntur placet minui caput, cum in aliena potestate sint et cum familiam mutaverint.
Dig. 4. 5. 3. 1
Paulus 11 ad ed.
Emancipato filio et ceteris personis capitis minutio manifesto accidit, cum emancipari nemo possit nisi in imaginariam servilem causam deductus: aliter atque cum servus manumittitur, quia servile caput nullum ius habet ideoque nec minui potest:
Dig. 4. 5. 4
Modestinus 1 pand.
Hodie enim incipit statum habere.
Dig. 4. 5. 5pr.
Paulus 11 ad ed.
Amissione civitatis fit capitis minutio, ut in aqua et igni interdictione.
Dig. 4. 5. 5. 1
Paulus 11 ad ed.
Qui deficiunt, capite minuuntur (deficere autem dicuntur, qui ab his, quorum sub imperio sunt, desistunt et in hostium numerum se conferunt): sed et hi, quos senatus hostes iudicavit vel lege lata: utique usque eo, ut civitatem amittant.
Dig. 4. 5. 5. 2
Paulus 11 ad ed.
Nunc respiciendum, quae capitis deminutione pereant: et primo de ea capitis deminutione, quae salva civitate accidit, per quam publica iura non interverti constat: nam manere magistratum vel senatorem vel iudicem certum est.
Dig. 4. 5. 6
Ulpianus 51 ad sab.
Nam et cetera officia quae publica sunt, in eo non finiuntur: capitis enim minutio privata hominis et familiae eius iura, non civitatis amittit.