Latin
Book 4, lines 4.1.965-4.1.985
Justinian, Digesta 4.1.965-985
Not analysed yet
Dig. 4. 6. 16
Paulus 12 ad ed.
Non enim neglegentibus subvenitur, sed necessitate rerum impeditis. totumque istud arbitrio praetoris temperabitur, id est ut ita demum restituat, si non neglegentia, sed temporis angustia non potuerunt litem contestari.
Dig. 4. 6. 17pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Iulianus libro quarto scribit non solum adversus possessorem hereditatis succurrendum militi, verum adversus eos quoque, qui a possessore emerunt, ut vindicari res possint, si miles hereditatem adgnoverit: quod si non adgnoverit, ex post facto usucapionem processisse manifestatur.
Dig. 4. 6. 17. 1
Ulpianus 12 ad ed.
Eum quoque cui sic legatum sit: "vel in annos singulos, quibus in italia esset", restituendum, ut capiat, atque si in italia fuisset, et labeo scribit et iulianus libro quarto et pomponius libro trigensimo primo probant: non enim dies actionis exit, ubi praetoris auxilium necessarium erat, sed condicio in causa est.
Dig. 4. 6. 18
Paulus 12 ad ed.
Sciendum est, quod in his casibus restitutionis auxilium maioribus damus in quibus rei dumtaxat persequendae gratia queruntur, non cum et lucri faciendi ex alterius poena vel damno auxilium sibi impertiri desiderant.
Dig. 4. 6. 19
Papinianus 3 quaest.
Denique si emptor, priusquam per usum sibi adquireret, ab hostibus captus sit, placet interruptam possessionem postliminio non restitui, quia haec sine possessione non constitit, possessio autem plurimum facti habet: causa vero facti non continetur postliminio.
Dig. 4. 6. 20
Papinianus 13 quaest.
Nec utilem actionem ei tribui oportet, cum sit iniquissimum auferre domino, quod usus non abstulit: neque enim intellegitur amissum, quod ablatum alteri non est.
Dig. 4. 6. 21pr.
Ulpianus 12 ad ed.
"item", ait praetor," si quis usu suum fecisset, aut quod non utendo sit amissum consecutus, actioneve qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur. "quam clausulam praetor inseruit, ut quemadmodum succurrit supra scriptis personis, ne capiantur, ita et adversus ipsas succurrit, ne capiant.