Latin
Book 5, lines 5.1.1012-5.1.1029
Justinian, Digesta 5.1.1012-1029
Not analysed yet
Dig. 5. 3. 36. 3
Paulus 20 ad ed.
Si praedo dolo desisset possidere, res autem eo modo interierit, quo esset interitura et si eadem causa possessionis mansisset: quantum ad verba senatus consulti melior est causa praedonis quam bonae fidei possessoris, quia praedo, si dolo desierit possidere, ita condemnatur atque si possideret, nec adiectum esset, si res interierit. sed non est dubium, quin non debeat melioris esse condicionis quam bonae fidei possessor. itaque et si pluris venierit res, electio debebit esse actoris, ut pretium consequatur: alioquin lucretur aliquid praedo.
Dig. 5. 3. 36. 4
Paulus 20 ad ed.
Quo tempore locupletior esse debeat bonae fidei possessor, dubitatur: sed magis est rei iudicatae tempus spectandum esse.
Dig. 5. 3. 36. 5
Paulus 20 ad ed.
Fructus intelleguntur deductis impensis, quae quaerendorum cogendorum conservandorumque eorum gratia fiunt. quod non solum in bonae fidei possessoribus naturalis ratio expostulat, verum etiam in praedonibus, sicut sabino quoque placuit.
Dig. 5. 3. 37
Ulpianus 15 ad ed.
Quod si sumptus quidem fecit, nihil autem fructuum perceperit, aequissimum erit rationem horum quoque in bonae fidei possessoribus haberi.
Dig. 5. 3. 38
Paulus 20 ad ed.
Plane in ceteris necessariis et utilibus impensis posse separari, ut bonae fidei quidem possessores has quoque imputent, praedo autem de se queri debeat, qui sciens in rem alienam impendit. sed benignius est in huius quoque persona haberi rationem impensarum (non enim debet petitor ex aliena iactura lucrum facere) et id ipsum officio iudicis continebitur: nam nec exceptio doli mali desideratur. plane potest in eo differentia esse, ut bonae fidei quidem possessor omnimodo impensas deducat, licet res non exstet in quam fecit, sicut tutor vel curator consequuntur, praedo autem non aliter, quam si res melior sit.
Dig. 5. 3. 39pr.
Gaius 6 ad ed. provinc.
Utiles autem necessariaeque sunt veluti quae fiunt reficiendorum aedificorum gratia: aut in novelleta: aut cum servorum gratia litis aestimatio solvitur, cum id utilius sit quam ipsos dedi: denique alias complures eiusdem generis esse impensas manifestum est.