Latin
Book 5, lines 5.1.191-5.1.218
Justinian, Digesta 5.1.191-218
Not analysed yet
Dig. 5. 1. 37
Callistratus 5 cogn.
Si de vi et possessione quaeratur, prius cognoscendum de vi quam de proprietate rei divus hadrianus tw koinw twn vessalwn graece rescripsit.
Dig. 5. 1. 38
Licinius 4 reg.
Quod legatur, si quidem per personalem actionem exigetur, ibi dari debet ubi est, nisi si dolo malo heredis subductum fuerit: tunc enim ibi dari debet ubi petitur. praeterea quod pondere aut numero aut mensura continetur, ibi dari debet ubi petitur, nisi si adiectum fuerit "centum modios ex illo horreo" aut "vini amphoras ex illo dolio". si autem per in rem actionem legatum petetur, etiam ibi peti debet ubi res est. et si mobilis sit res, ad exhibendum agi cum herede poterit, ut exhibeat rem: sic enim vindicari a legatario poterit.
Dig. 5. 1. 39pr.
Papinianus 3 quaest.
Cum furiosus iudex addicitur, non ideo minus iudicium erit, quod hodie non potest iudicare: ut scilicet suae mentis effectus quod sententiae dixerit, ratum sit: neque enim in addicendo praesentia vel scientia iudicis necessaria est.
Dig. 5. 1. 39. 1
Papinianus 3 quaest.
Qui legationis causa romam venit, ex qualibet causa fideiubere potest, cum privilegio suo, cum sit in italia contractum, uti non potest.
Dig. 5. 1. 40pr.
Papinianus 4 quaest.
Non quidquid iudicis potestati permittitur, id subicitur iuris necessitati.
Dig. 5. 1. 40. 1
Papinianus 4 quaest.
Iudex si quid adversus legis praeceptum in iudicando dolo malo praetermiserit, legem offendit.
Dig. 5. 1. 41
Papinianus 11 quaest.
In omnibus bonae fidei iudicis, cum nondum dies praestandae pecuniae venit, si agat aliquis ad interponendam cautionem, ex iusta causa condemnatio fit.
Dig. 5. 1. 42
Papinianus 24 quaest.
Si uxor a legato romae diverterit, dotis nomine defendendum romae virum responsum est.
Dig. 5. 1. 43
Papinianus 27 quaest.
Eum, qui insulam capuae fieri certo tempore stipulatus est, eo finito quocumque loco agere posse in id quod interest constat.
Dig. 5. 1. 44pr.