Latin
Book 5, lines 5.1.379-5.1.401
Justinian, Digesta 5.1.379-401
Not analysed yet
Si in iudicis nomine praenomine erratum est, servius respondit, si ex conventione litigatorum is iudex addictus esset, eum esse iudicem, de quo litigatores sensissent.
Dig. 5. 1. 81
Ulpianus 5 opin.
Qui neque iurisdictioni praeest neque a principe potestate aliqua praeditus est neque ab eo qui ius dandorum iudicum habet datus est nec ex compromisso sumptus vel ex aliqua lege confirmatus est, iudex esse non potuit.
Dig. 5. 1. 82
Ulpianus 1 de off. cons.
Nonnumquam solent magistratus populi romani viatorem nominatim vice arbitri dare: quod raro et non nisi re urguente faciendum est.
Dig. 5. 2. 0. De inofficioso testamento.
Dig. 5. 2. 1
Ulpianus 14 ad ed.
Sciendum est frequentes esse inofficiosi querellas: omnibus enim tam parentibus quam liberis de inofficioso licet disputare. cognati enim proprii qui sunt ultra fratrem melius facerent, si se sumptibus inanibus non vexarent, cum optinere spem non haberent.
Dig. 5. 2. 2
Marcianus 4 inst.
Hoc colore inofficioso testamento agitur, quasi non sanae mentis fuerunt, ut testamentum ordinarent. et hoc dicitur non quasi vere furiosus vel demens testatus sit, sed recte quidem fecit testamentum, sed non ex officio pietatis: nam si vere furiosus esset vel demens, nullum est testamentum.
Dig. 5. 2. 3
Marcellus 3 Dig.
Inofficiosum testamentum dicere hoc est allegare, quare exheredari vel praeteriri non debuerit: quod plerumque accidit, cum falso parentes instimulati liberos suos vel exheredant vel praetereunt.
Dig. 5. 2. 4
Gaius l. S. ad l. glitiam.
Non est enim consentiendum parentibus, qui iniuriam adversus liberos suos testamento inducunt: quod plerumque faciunt, maligne circa sanguinem suum inferentes iudicium, novercalibus delenimentis instigationibusve corrupti.
Dig. 5. 2. 5
Marcellus 3 Dig.
Nam et his, qui non ex masculis descendunt, facultas est agendi, cum et de matris testamento agant et optinere adsidue soleant. huius autem verbi "de inofficioso" vis illa ut dixi est docere immerentem se et ideo indigne praeteritum vel etiam exheredatione summotum: resque illo colore defenditur apud iudicem, ut videatur ille quasi non sanae mentis fuisse, cum testamentum inique ordinaret.