# Digesta 5.1.414-440

Justinian, Digesta, Book 5, lines 5.1.414-5.1.440. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/5.1.414

Dig. 5.2.8pr.
Ulpianus 14 ad ed.
Papinianus libro quinto quaestionum recte scribit inofficiosi querellam patrem filii sui nomine instituere non posse invito eo: ipsius enim iniuria est. sequenti loco scribit, si filius post adgnitam litis ordinandae gratia bonorum possessionem decesserit, finitam esse inofficiosi querellam, quae non patri, sed nomine dabatur filii.
Dig. 5.2.8.1
Ulpianus 14 ad ed.
Si quis post rem inofficiosi ordinatam litem dereliquerit, postea non audietur.
Dig. 5.2.8.2
Ulpianus 14 ad ed.
Si imperator sit heres institutus, posse inofficiosum dici testamentum saepissime rescriptum est.
Dig. 5.2.8.3
Ulpianus 14 ad ed.
Papinianus libro secundo responsorum ait contra veterani patris familias testamentum esse inofficiosi querellam, etsi ea sola bona habuit quae in castris quaesierat.
Dig. 5.2.8.4
Ulpianus 14 ad ed.
Si quis in militia fecerit testamentum et intra annum post militiam decesserit, dubito an, quia ad hoc usque temporis iure militari testamentum eius valet, querella inofficiosi cesset: et potest dici querellam inofficiosi cessare.
Dig. 5.2.8.5
Ulpianus 14 ad ed.
Sed nec impuberis filii mater inofficiosum testamentum dicit, quia pater ei hoc fecit ( et ita papinianus respondit): nec patris frater, quia filii testamentum est: ergo nec frater impuberis, si patris non dixit. sed si in patris obtentum est, nec hoc valebit: nisi si pro parte patris rescissum est: tunc enim pupillare valet.
Dig. 5.2.8.6
Ulpianus 14 ad ed.
Si quis mortis causa filio donaverit quartam partem eius quod ad eum esset perventurum, si intestatus pater familias decessisset, puto secure eum testari.
Dig. 5.2.8.7
Ulpianus 14 ad ed.
Si quis impuberi filio substituit secundas tabulas faciendo, non ob hoc admittemus ipsum impuberem ad inofficiosi querellam.
Dig. 5.2.8.8
Ulpianus 14 ad ed.
Quoniam autem quarta debitae portionis sufficit ad excludendam querellam, videndum erit an exheredatus partem faciat qui non queritur: ut puta sumus duo filii exheredati. et utique faciet, ut papinianus respondit, et si dicam inofficiosum, non totam hereditatem debeo, sed dimidiam petere. proinde si sint ex duobus filiis nepotes, ex uno plures, tres puta, ex uno unus: unicum sescuncia, unum ex illis semuncia querella excludit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
