Latin
Book 5, lines 5.1.492-5.1.507
Justinian, Digesta 5.1.492-507
Not analysed yet
Dig. 5. 2. 13
Scaevola 3 resp.
Titia filiam heredem instituit, filio legatum dedit: eodem testamento ita cavit: "ea omnia quae supra dari fieri iussi, ea dari fieri volo ab omni herede bonorumve possessore qui mihi erit etiam iure intestato: item quae dari iussero, ea uti dentur fiantque, fidei eius committo. "quaesitum est, si soror centumvirali iudicio optinuerit, an fideicommissa ex capite supra scripto debeantur. respondi: si hoc quaeratur, an iure eorum, quos quis sibi ab intestato heredes bonorumve possessores successuros credat, fidei committere possit, respondi posse. paulus notat: probat autem nec fideicommissa ab intestato data deberi, quasi a demente.
Dig. 5. 2. 14
Papinianus 5 quaest.
Pater filium emancipavit et nepotem ex eo retinuit: emancipatus suscepto postea filio, duobus exheredatis patre praeterito vita decessit. in quaestione de inofficiosi testamenti praecedente causa filiorum patris intentio adhuc pendet. quod si contra filios iudicetur, pater ad querellam vocatur et suam intentionem implere potest.
Dig. 5. 2. 15pr.
Papinianus 14 quaest.
Nam etsi parentibus non debetur filiorum hereditas propter votum parentium et naturalem erga filios caritatem: turbato tamen ordine mortalitatis non minus parentibus quam liberis pie relinqui debet.
Dig. 5. 2. 15. 1
Papinianus 14 quaest.
Heredi eius, qui post litem de inofficioso praeparatam mutata voluntate decessit, non datur de inofficioso querella: non enim sufficit litem instituere, si non in ea perseveret.
Dig. 5. 2. 15. 2
Papinianus 14 quaest.
Filius, qui de inofficiosi actione adversus duos heredes expertus diversas sententias iudicum tulit et unum vicit, ab altero superatus est, et debitores convenire et ipse a creditoribus conveniri pro parte potest et corpora vindicare et hereditatem dividere: verum enim est familiae erciscundae iudicium competere, quia credimus eum legitimum heredem pro parte esse factum: et ideo pars hereditatis in testamento remansit, nec absurdum videtur pro parte intestatum videri.
Dig. 5. 2. 16pr.