Latin
Book 5, lines 5.1.564-5.1.590
Justinian, Digesta 5.1.564-590
Not analysed yet
Dig. 5. 2. 25. 1
Ulpianus 2 disp.
Si quis, cum non possit de inofficioso queri, ad querellam admissus pro parte rescindere testamentum temptet et unum sibi heredem eligat, contra quem inofficiosi querellam instituat, dicendum est, quia testamentum pro parte valet et praecedentes eum personae exclusae sunt, cum effectu eum querellam instituisse.
Dig. 5. 2. 26
Ulpianus 8 disp.
Si sub hac condicione fuerit heres institutus "si stichum manumiserit "et manumisisset, et posteaquam manumisit inofficiosum vel iniustum testamentum pronuntietur: aequum est huic quoque succurri, ut servi pretium a manumisso accipiat, ne frustra servum perdat.
Dig. 5. 2. 27pr.
Ulpianus 6 opin.
Si instituta de inofficioso testamento accusatione de lite pacto transactum est nec fides ab herede transactioni praestatur, inofficiosi causam integram esse placuit.
Dig. 5. 2. 27. 1
Ulpianus 6 opin.
Ei, qui se filium eius esse adfirmat, qui testamento id denegavit, tamen eum exheredavit, de inofficioso testamento causa superest.
Dig. 5. 2. 27. 2
Ulpianus 6 opin.
De inofficioso testamento militis dicere nec miles potest.
Dig. 5. 2. 27. 3
Ulpianus 6 opin.
De inofficioso testamento nepos contra patruum suum vel alium scriptum heredem pro portione egerat et optinuerat, sed scriptus heres appellaverat: placuit interim propter inopiam pupilli alimenta pro modo facultatium, quae per inofficiosi testamenti accusationem pro parte ei vindicabantur, decerni eaque adversarium ei subministrare necesse habere usque ad finem litis.
Dig. 5. 2. 27. 4
Ulpianus 6 opin.
De testamento matris, quae existimans perisse filium alium heredem instituit, de inofficioso queri potest.
Dig. 5. 2. 28
Paulus l. S. de septemvir. iud.
Cum mater militem filium falso audisset decessisse et testamento heredes alios instituisset, divus hadrianus decrevit hereditatem ad filium pertinere ita, ut libertates et legata praestentur. hic illud adnotatum quod de libertatibus et legatis adicitur: nam cum inofficiosum testamentum arguitur, nihil ex eo testamento valet.
Dig. 5. 2. 29pr.
Ulpianus 5 opin.
Si suspecta collusio sit legatariis inter scriptos heredes et eum qui de inofficioso testamento agit: adesse etiam legatarios et voluntatem defuncti tueri constitutum est, eisdemque permissum est etiam appellare, si contra testamentum pronuntiatum fuerit.