# Digesta 5.1.691-711

Justinian, Digesta, Book 5, lines 5.1.691-5.1.711. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/5.1.691

Dig. 5.3.13.2
Ulpianus 15 ad ed.
Is autem qui restituit hereditatem teneri hereditatis petitione non potest, nisi dolo fecit, id est si scit et restituit: nam et dolus praeteritus venit in hereditatis petitione, quasi dolo desierit possidere.
Dig. 5.3.13.3
Ulpianus 15 ad ed.
Neratius libro sexto membranarum scribit ab herede peti hereditatem posse, etiam si ignoret pro herede vel pro possessore defunctum possedisse. idem esse libro septimo ait etiam si putavit heres eas res ex hac hereditate esse quae sibi delata est.
Dig. 5.3.13.4
Ulpianus 15 ad ed.
Quid si quis hereditatem emerit, an utilis in eum petitio hereditatis deberet dari, ne singulis iudiciis vexaretur? venditorem enim teneri certum est: sed finge non extare venditorem vel modico vendidisse et bonae fidei possessorem fuisse: an porrigi manus ad emptorem debeant? et putat gaius cassius dandam utilem actionem.
Dig. 5.3.13.5
Ulpianus 15 ad ed.
Idem erit dicendum et si parvo pretio iussus vendere heres titio hereditatem vendidit: nam putat dicendum papinianus adversus fideicommissarium dari actionem: ab herede enim peti non expedit perexiguum pretium habente.
Dig. 5.3.13.6
Ulpianus 15 ad ed.
Sed et si retenta certa quantitate restituere rogatus sit, idem erit dicendum. plane si accepta certa quantitate restituere rogatus est, non putat papinianus ab herede petendam hereditatem, quoniam pro herede, quod condicionis implendae gratia accepit, non possidetur. sed sabinus in statulibero contra: et id verius est, quia pecunia hereditaria est.
Dig. 5.3.13.7
Ulpianus 15 ad ed.
Idem et in eo qui solus fructus ex hereditate retinet, dicendum erit: tenetur enim et is hereditatis petitione.
Dig. 5.3.13.8
Ulpianus 15 ad ed.
Si quis sciens alienam emit hereditatem, quasi pro possessore possidet: et sic peti ab eo hereditatm quidam putant. quam sententiam non puto veram: nemo enim praedo est qui pretium numeravit: sed ut emptor universitatis utili tenetur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
