Latin
Book 5, lines 5.1.757-5.1.771
Justinian, Digesta 5.1.757-771
Not analysed yet
Dig. 5. 3. 16. 6
Ulpianus 15 ad ed.
Idem scribit patronum hereditatem petere non posse ab eo, cui libertus in fraudem alienavit, quia calvisiana actione ei tenetur: patroni enim iste debitor est, non hereditarius. ergo nec ab eo, cui mortis causa donatum est, peti hereditas potest.
Dig. 5. 3. 16. 7
Ulpianus 15 ad ed.
Idem iulianus scribit, si quis ex causa fideicommissi restituerit hereditatem vel singulas res praestiterit, peti ab eo hereditatem posse, quia habet condictionem earum, quae sunt ex ea causa solutae, et veluti iuris possessor est.
Dig. 5. 3. 16. 8
Ulpianus 15 ad ed.
Sed et si pretia rerum, quas distraxit, ex causa fideicommissi solvit, peti hereditatem ab eo posse, quia repetere potest. sed his casibus actiones suas dumtaxat eum praestaturum, cum et res exstant et potest petitor etiam per in rem actionem eas vindicare.
Dig. 5. 3. 17
Gaius 6 ad ed. provinc.
Quod si possessor hereditatis ob id, quod ex testamento heredem se esse putaret, legatorum nomine de suo solvit, si quis ab intestato eam hereditatem evincat, licet damnum videtur esse possessoris, quod sibi non prospexerit stipulatione "evicta hereditate legata reddi", attamen quia fieri potest, ut eo tempore solverit legata, quo adhuc nulla controversia mota sit, et ob id nullam interposuerit cautionem, placet in eo casu evicta hereditate dandam ei esse repetitionem. sed cum cessante cautione repetitio datur, periculum est, ne propter inopiam eius, cui solutum est legatum, nihil repeti possit, et ideo secundum senatus consulti sententiam subveniendum ei est, ut ipse quidem ex retentione rerum hereditariarum sibi satisfaciat, cedat autem actionibus petitori, ut suo periculo eas exerceat.
Dig. 5. 3. 18pr.
Ulpianus 15 ad ed.
Item videndum, si possessor hereditatis venditione per argentarium facta pecuniam apud eum perdiderit, an petitione hereditatis teneatur, quia nihil habet nec consequi potest. sed labeo putat eum teneri, quia suo periculo male argentario credidit: sed octavenus ait nihil eum praeter actiones praestaturum, ob has igitur actiones petitione hereditatis teneri. mihi autem in eo, qui mala fide possedit, labeonis sententia placet: in altero vero, qui bona fide possessor est, octaveni sententia sequenda esse videtur.