# Digesta 5.1.868-882

Justinian, Digesta, Book 5, lines 5.1.868-5.1.882. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/5.1.868

Dig. 5.3.21
Gaius 6 ad ed. provinc.
Deperditum intellegitur, quod in rerum natura esse desiit: deminutum vero, quod usucaptum esset et ob id de hereditate exiit.
Dig. 5.3.22
Paulus 20 ad ed.
Si et rem et pretium habeat bonae fidei possessor, puta quod eandem redemerit: an audiendus sit, si velit rem dare, non pretium? in praedone dicimus electionem esse debere actoris: an hic magis possessor audiendus sit, si velit rem tradere licet deteriorem factam, non petitor, si pretium desideret, quod inverecundum sit tale desiderium: an vero, quia ex re hereditaria locupletior sit, et id quod amplius habet ex pretio restituere debeat, videndum. nam et in oratione divi hadriani ita est: " dispicite, patres conscripti, numquid sit aequius possessorem non facere lucrum et pretium, quod ex aliena re perceperit, reddere, quia potest existimari in locum hereditariae rei venditae pretium eius successisse et quodammodo ipsum hereditarium factum. " oportet igitur possessorem et rem restituere petitori et quod ex venditione eius rei lucratus est.
Dig. 5.3.23pr.
Ulpianus 15 ad ed.
Utrum autem omne pretium restituere debebit bonae fidei possessor an vero ita demum, si factus sit locupletior, videndum: finge pretium acceptum vel perdidisse vel consumpsisse vel donasse. et verbum quidem pervenisse ambiguum est, solumne hoc contineret, quod prima ratione fuerit, an vero et id quod durat. et puto sequentem clausulam senatus consulti, etsi haec sit ambigua, ut ita demum competat, si factus sit locupletior.
Dig. 5.3.23.1
Ulpianus 15 ad ed.
Proinde si non solum pretium, sed etiam poena tardius pretio soluto pervenerit, poterit dici, quia locupletior in totum factus est, debere venire, licet de pretio solummodo senatus sit locutus.
Dig. 5.3.24
Paulus 20 ad ed.
At ubi vi deiectus fuit, non debet restituere poenam ex eo commissam, quod eam actor habere non potest. sic nec poena restitui debet, quam adversarius ei promisit, si ad iudicium non venerit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
