Latin
Book 5, lines 5.1.883-5.1.903
Justinian, Digesta 5.1.883-903
Not analysed yet
Dig. 5. 3. 25pr.
Ulpianus 15 ad ed.
Sed et si lege commissoria vendidit, idem erit dicendum lucrum, quod sensit lege commissoria, praestaturum.
Dig. 5. 3. 25. 1
Ulpianus 15 ad ed.
Item si rem distraxit et ex pretio aliam rem comparavit, veniet pretium in petitionem hereditatis, non res quam in patrimonium suum convertit. sed si res minoris valet quam comparata est, hactenus locupletior factus videbitur, quatenus res valet: quemadmodum si consumpsisset, in totum locupletior factus non videbitur.
Dig. 5. 3. 25. 2
Ulpianus 15 ad ed.
Quod ait senatus: "eos qui bona invasissent, quae scirent ad se non pertinere, etiam si ante litem contestatam fecerint quo minus possiderent, perinde condemnandos quasi possiderent", ita intellegendum est, ut et dolus praeteritus in petitionem hereditatis deduceretur: sed et culpa. et ideo ab eo qui ab alio non exegit vel a semet ipso, si tempore esset liberatus, peti hereditatem posse: hoc utique si exigere potuit.
Dig. 5. 3. 25. 3
Ulpianus 15 ad ed.
Quod autem ait senatus "eos qui bona invasissent", loquitur de praedonibus, id est de his qui, cum scirent ad se non pertinere hereditatem, invaserunt bona, scilicet cum nullam causam haberent possidendi.
Dig. 5. 3. 25. 4
Ulpianus 15 ad ed.
Sed et fructus non quos perceperunt, inquit, sed quos percipere debuerunt, eos praestaturos.
Dig. 5. 3. 25. 5
Ulpianus 15 ad ed.
De eo autem loquitur senatus, qui ab initio mente praedonis res hereditarias adprehendit. quod si ab initio quidem iustam causam habuit adipiscendae possessionis, postea vero conscius ad se nihil hereditatem pertinere praedonio more versari coepit, nihil senatus loqui videtur: puto tamen et ad eum mentem senatus consulti pertinere: parvi etenim refert, ab initio quis dolose in hereditate sit versatus an postea hoc facere coepit.
Dig. 5. 3. 25. 6
Ulpianus 15 ad ed.
Scire ad se non pertinere utrum is tantummodo videatur, qui factum scit, an et is qui in iure erravit? putavit enim recte factum testamentum, cum inutile erat: vel cum eum alius praecederet adgnatus, sibi potius deferri. et non puto hunc esse praedonem qui dolo caret, quamvis in iure erret.