Latin
Book 5, lines 5.1.934-5.1.954
Justinian, Digesta 5.1.934-954
Not analysed yet
Dig. 5. 3. 25. 17
Ulpianus 15 ad ed.
Item si rem distraxit bonae fidei possessor nec pretio factus sit locupletior, an singulas res, si nondum usucaptae sint, vindicare petitor ab emptore possit ? et si vindicet, an exceptione non repellatur "quod praeiudicium hereditati non fiat inter actorem et eum qui venum dedit ",quia non videtur venire in petitionem hereditatis pretium earum, quamquam victi emptores reversuri sunt ad eum qui distraxit ? et puto posse res vindicari, nisi emptores regressum ad bonae fidei possessorem habent.
Dig. 5. 3. 25. 17a
Ulpianus 15 ad ed.
Quid tamen si is qui vendidit paratus sit ita defendere hereditatem, ut perinde atque si possideret conveniatur? incipit exceptio locum habere ex persona emptorum. certe si minori pretio res venierint et pretium quodcumque illud actor sit consecutus, multo magis poterit dici exceptione eum summoveri. nam et si id quod a debitoribus exegit possessor petitori hereditatis solvit, liberari debitores iulianus libro quarto digestorum scribit, sive bonae fidei possessor sive praedo fuit qui debitum ab his exegerat, et ipso iure eos liberari.
Dig. 5. 3. 25. 18
Ulpianus 15 ad ed.
Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, ut puta eorum quae a debitoribus sunt exacta, item pretiorum.
Dig. 5. 3. 25. 19
Ulpianus 15 ad ed.
Hoc senatus consultum ad petitionem hereditatis factum etiam in familiae herciscundae iudicio locum habere placet, ne res absurda sit, ut quae peti possint dividi non possint.
Dig. 5. 3. 25. 20
Ulpianus 15 ad ed.
Augent hereditatem gregum et pecorum partus.
Dig. 5. 3. 26
Paulus 20 ad ed.
Quod si oves natae sunt, deinde ex his aliae, hae quoque quasi augmentum restitui debent.
Dig. 5. 3. 27pr.
Ulpianus 15 ad ed.
Ancillarum etiam partus et partuum partus quamquam fructus esse non existimantur, quia non temere ancillae eius rei causa comparantur ut pariant, augent tamen hereditatem: quippe cum ea omnia fiunt hereditaria, dubium non est, quin ea possessor, si aut possideat aut post petitam hereditatem dolo malo fecit quo minus possideret, debeat restituere.