# Digesta 6.1.321-350

Justinian, Digesta, Book 6, lines 6.1.321-6.1.350. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/6.1.321

Dig. 6.1.69
Paulus 13 ad sab.
Is qui dolo fecit quo minus possideret hoc quoque nomine punitur, quod actor cavere ei non debet actiones quas eius rei nomine habeat, se ei praestaturum.
Dig. 6.1.70
Pomponius 29 ad sab.
Nec quasi publicianam quidem actionem ei dandam placuit, ne in potestate cuiusque sit per rapinam ab invito domino rem iusto pretio comparare.
Dig. 6.1.71
Paulus 13 ad sab.
Quod si possessor quidem dolo fecit, actor vero iurare non vult, sed quanti res sit adversarium condemnari maluit, mos ei gerendus est.
Dig. 6.1.72
Ulpianus 16 ad ed.
Si a titio fundum emeris sempronii et tibi traditus sit pretio soluto, deinde titius sempronio heres extiterit et eundem alii vendiderit et tradiderit, aequius est, ut tu potior sis. nam et si ipse venditor eam rem a te peteret, exceptione eum summoveres. sed et si ipse possideret et tu peteres, adversus exceptionem dominii replicatione utereris.
Dig. 6.1.73pr.
Ulpianus 17 ad ed.
In speciali actione non cogitur possessor dicere, pro qua parte eius sit: hoc enim petitoris munus est, non possessoris: quod et in publiciana observatur.
Dig. 6.1.73.1
Ulpianus 17 ad ed.
Superficiario,
Dig. 6.1.74
Paulus 21 ad ed.
Id est qui in alieno solo superficiem ita habeat, ut certam pensionem praestet,
Dig. 6.1.75
Ulpianus 16 ad ed.
Praetor causa cognita in rem actionem pollicetur.
Dig. 6.1.76pr.
Gaius 7 ad ed. provinc.
Quae de tota re vindicanda dicta sunt, eadem et de parte intellegenda sunt, officioque iudicis continetur pro modo partis ea quoque restitui iubere, quae simul cum ipsa parte restitui debent.
Dig. 6.1.76.1
Gaius 7 ad ed. provinc.
Incertae partis vindicatio datur, si iusta causa interveniat. iusta autem causa esse potest, si forte legi falcidiae locus sit in testamento, propter incertam detractionem ex legatis, quae vix apud iudicem examinatur: iustam enim habet ignorantiam legatarius, cui homo legatus est, quotam partem vindicare debeat: itaque talis dabitur actio. eadem et de ceteris rebus intellegemus.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
