Latin
Book 6, lines 6.1.42-6.1.59
Justinian, Digesta 6.1.42-59
Not analysed yet
Dig. 6. 1. 5. 3
Ulpianus 16 ad ed.
De arbore, quae in alienum agrum translata coaluit et radices immisit, varus et nerva utilem in rem actionem dabant: nam si nondum coaluit, mea esse non desinet.
Dig. 6. 1. 5. 4
Ulpianus 16 ad ed.
Cum in rem agatur, si de corpore conveniat, error autem sit in vocabulo, recte actum esse videtur.
Dig. 6. 1. 5. 5
Ulpianus 16 ad ed.
Si plures sint eiusdem nominis servi, puta plures erotes, nec appareat de quo actum sit, pomponius dicit nullam fieri condemnationem.
Dig. 6. 1. 6
Paulus 6 ad ed.
Si in rem aliquis agat, debet designare rem, et utrum totam an partem et quotam petat: appellatio enim rei non genus, sed speciem significat. octavenus ita definit, quod infectae quidem materiae pondus, signatae vero numerum, factae autem speciem dici oportet: sed et mensura dicenda erit, cum res mensura continebitur. et si vestimenta nostra esse vel dari oportere nobis petamus, utrum numerum eorum dicere debebimus an et colorem? et magis est ut utrumque: nam illud inhumanum est cogi nos dicere, trita sint an nova. quamvis et in vasis occurrat difficultas, utrum lancem dumtaxat dici oporteat an etiam, quadrata vel rutunda, vel pura an caelata sint, quae ipsa in petitionibus quoque adicere difficile est. nec ita coartanda res est: licet in petendo homine nomen eius dici debeat et utrum puer an adulescens sit, utique si plures sint: sed si nomen eius ignorem, demonstratione eius utendum erit: veluti "qui ex illa hereditate est", "qui ex illa natus est". item fundum petiturus nomen eius et quo loci sit dicere debebit.
Dig. 6. 1. 7
Paulus 11 ad ed.
Si is, qui optulit se fundi vindicationi, damnatus est, nihilo minus a possessore recte petitur, sicut pedius ait.
Dig. 6. 1. 8
Paulus 12 ad ed.
Pomponius libro trigensimo sexto probat, si ex aequis partibus fundum mihi tecum communem tu et lucius titius possideatis, non ab utrisque quadrantes petere me debere, sed a titio, qui non sit dominus, totum semissem. aliter atque si certis regionibus possideatis eum fundum: nam tunc sine dubio et a te et a titio partes fundi petere me debere: quotiens enim certa loca possidebuntur, necessario in his aliquam partem meam esse: et ideo te quoque a titio quadrantem petere debere. quae distinctio neque in re mobili neque in hereditatis petitione locum habet: nunquam enim pro diviso possideri potest.