# Digesta 7.1.1049-1071

Justinian, Digesta, Book 7, lines 7.1.1049-7.1.1071. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/7.1.1049

Dig. 7.9.9pr.
Ulpianus 51 ad ed.
Si usus fructus mihi legatus sit eumque restituere sim titio rogatus, videndum est, quis debeat cavere, utrum titius an ego qui legatarius sum: an illud dicimus mecum heredem acturum, cum fideicommissario me agere debere? et est expeditius hoc dicere: si mihi spes aliqua durat usus fructus et, cum tu amiseris, potest ad me reccidere, hoc est ad legatarium, ita rem expediri, ut tu mihi, ego domino proprietatis caveam. quod si fideicommissarii causa usus fructus mihi relictus est nec est ulla spes ad me revertendi fructus, recta via fideicommissarium cavere oportet domino proprietatis.
Dig. 7.9.9.1
Ulpianus 51 ad ed.
Illud sciendum est sive iure ipso quis usum fructum habet sive etiam per tuitionem praetoris, nihilo minus cogendum esse fructuarium cavere aut actiones suscipere.
Dig. 7.9.9.2
Ulpianus 51 ad ed.
Plane si ex die proprietas alicui legata sit, usus fructus pure, dicendum esse pomponius ait remittendam esse hanc cautionem fructuario, quia certum sit ad eum proprietatem vel ad heredem eius perventuram.
Dig. 7.9.9.3
Ulpianus 51 ad ed.
Si vestis usus fructus legatus sit, scripsit pomponius, quamquam heres stipulatus sit finito usu fructu vestem reddi, attamen non obligari promissorem, si eam sine dolo malo adtritam reddiderit.
Dig. 7.9.9.4
Ulpianus 51 ad ed.
Si plures domini sint proprietatis, unusquisque pro sua parte stipulabitur.
Dig. 7.9.10
Paulus 40 ad ed.
Si servi, qui nobis communis erat, usum fructum tibi legavero, necessaria erit haec cautio heredi meo: quamvis enim de proprietate possit communi dividundo experiri, tamen causa usus fructus, qui tuus proprius est, ad officium communi dividundo iudicis non pertinebit.
Dig. 7.9.11
Papinianus 7 resp.
Usu quoque domus relicto viri boni arbitratu cautionem interponi oportet: nec mutat, si pater heredes filios simul habitare cum uxore legataria voluit.
Dig. 7.9.12
Ulpianus 18 ad sab.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
