Latin
Book 7, lines 7.1.132-7.1.146
Justinian, Digesta 7.1.132-146
Not analysed yet
Dig. 7. 1. 13. 7
Ulpianus 18 ad sab.
Sed si aedium usus fructus legatus sit, nerva filius et lumina immittere eum posse ait: sed et colores et picturas et marmora poterit et sigilla et si quid ad domus ornatum. sed neque diaetas transformare vel coniungere aut separare ei permittetur, vel aditus posticasve vertere, vel refugia aperire, vel atrium mutare, vel virdiaria ad alium modum convertere: excolere enim quod invenit potest qualitate aedium non immutata. item nerva eum, cui aedium usus fructus legatus sit, altius tollere non posse, quamvis lumina non obscurentur, quia tectum magis turbatur: quod labeo etiam in proprietatis domino scribit. idem nerva nec obstruere eum posse.
Dig. 7. 1. 13. 8
Ulpianus 18 ad sab.
Item si domus usus fructus legatus sit, meritoria illic facere fructuarius non debet nec per cenacula dividere domum: atquin locare potest, sed oportebit quasi domum locare. nec balineum ibi faciendum est. quod autem dicit meritoria non facturum ita accipe quae volgo deversoria vel fullonica appellant. ego quidem, et si balineum sit in domo usibus dominicis solitum vacare in intima parte domus vel inter diaetas amoenas, non recte nec ex boni viri arbitratu facturum, si id locare coeperit, ut publice lavet, non magis quam si domum ad stationem iumentorum locaverit, aut si stabulum quod erat ^orat^ domus iumentis et carruchis vacans, pistrino locaverit,
Dig. 7. 1. 14
Paulus 3 ad sab.
Licet multo minus ex ea re fructum percipiat.
Dig. 7. 1. 15pr.
Ulpianus 18 ad sab.
Sed si quid inaedificaverit, postea eum neque tollere hoc neque refigere posse: refixa plane posse vindicare.
Dig. 7. 1. 15. 1
Ulpianus 18 ad sab.
Mancipiorum quoque usus fructus legato non debet abuti, sed secundum condicionem eorum uti: nam si librarium rus mittat et qualum et calcem portare cogat, histrionem balniatorem faciat, vel de symphonia atriensem, vel de palaestra stercorandis latrinis praeponat, abuti videbitur proprietate.