Latin
Book 7, lines 7.1.168-7.1.191
Justinian, Digesta 7.1.168-191
Not analysed yet
Dig. 7. 1. 17pr.
Ulpianus 18 ad sab.
Locum autem religiosum facere potest consentiente usufructuario: et hoc verum est favore religionis. sed interdum et solus proprietatis dominus locum religiosum facere potest: finge enim eum testatorem inferre, cum non esset tam oportune, ubi sepeliretur.
Dig. 7. 1. 17. 1
Ulpianus 18 ad sab.
Ex eo, ne deteriorem condicionem fructuarii faciat proprietarius, solet quaeri, an servum dominus coercere possit. et aristo apud cassium notat plenissimam eum coercitionem habere, si modo sine dolo malo faciat: quamvis usufructuarius nec contrariis quidem ministeriis aut inusitatis artificium eius corrumpere possit nec servum cicatricibus deformare.
Dig. 7. 1. 17. 2
Ulpianus 18 ad sab.
Proprietarius autem et servum noxae dedere poterit, si hoc sine dolo malo faciat, quoniam noxae deditio iure non peremit usum fructum, non magis quam usucapio proprietatis, quae post constitutum usum fructum contingit. debebit plane denegari usus fructus persecutio, si ei qui noxae accepit litis aestimatio non offeratur a fructuario.
Dig. 7. 1. 17. 3
Ulpianus 18 ad sab.
Si quis servum occiderit, utilem actionem exemplo aquiliae fructuario dandam numquam dubitavi.
Dig. 7. 1. 18
Paulus 3 ad sab.
Agri usu fructu legato in locum demortuarum arborum aliae substituendae sunt et priores ad fructuarium pertinent.
Dig. 7. 1. 19pr.
Pomponius 5 ad sab.
Proculus putat insulam posse ita legari, ut ei servitus imponatur, quae alteri insulae hereditariae debeatur, hoc modo: "si ille heredi meo promiserit per se non fore, quo altius ea aedificia tollantur, tum ei eorum aedificiorum usum fructum do lego" vel sic: "aedium illarum, quoad altius, quam uti nunc sunt, aedificatae non erunt, illi usum fructum do lego. "
Dig. 7. 1. 19. 1
Pomponius 5 ad sab.
Si arbores vento deiectas dominus non tollat, per quod incommodior is sit usus fructus vel iter, suis actionibus usufructuario cum eo experiundum.
Dig. 7. 1. 20
Ulpianus 18 ad sab.
Si quis ita legaverit: "fructus annuos fundi corneliani gaio maevio do lego", perinde accipi debet hic sermo ac si usus fructus fundi esset legatus.