# Digesta 7.1.240-263

Justinian, Digesta, Book 7, lines 7.1.240-7.1.263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/7.1.240

Dig. 7.1.27.2
Ulpianus 18 ad sab.
Si servi usus fructus legatus est, cuius testator quasi ministerio vacuo utebatur, si eum disciplinis vel arte instituerit usufructuarius, arte eius vel peritia utetur.
Dig. 7.1.27.3
Ulpianus 18 ad sab.
Si quid cloacarii nomine debeatur vel si quid ob formam aquae ductus, quae per agrum transit, pendatur, ad onus fructuarii pertinebit: sed et si quid ad collationem viae, puto hoc quoque fructuarium subiturum: ergo et quod ob transitum exercitus confertur ex fructibus: sed et si quid municipio, nam solent possessores certam partem fructuum municipio viliori pretio addicere: solent et fisco fusiones praestare. haec onera ad fructuarium pertinebunt.
Dig. 7.1.27.4
Ulpianus 18 ad sab.
Si qua servitus imposita est fundo, necesse habebit fructuarius sustinere: unde et si per stipulationem servitus debeatur, idem puto dicendum.
Dig. 7.1.27.5
Ulpianus 18 ad sab.
Sed et si servus sub poena emptus sit interdictis certis quibusdam, an si usus fructus eius fuerit legatus, observare haec fructuarius debeat ? et puto debere eum observare: alioquin non boni viri arbitratu utitur et fruitur.
Dig. 7.1.28
Pomponius 5 ad sab.
Nomismatum aureorum vel argenteorum veterum, quibus pro gemmis uti solent, usus fructus legari potest.
Dig. 7.1.29
Ulpianus 18 ad sab.
Omnium bonorum usum fructum posse legari, nisi excedat dodrantis aestimationem, celsus libro trigensimo secundo digestorum et iulianus libro sexagensimo primo scribit: et est verius.
Dig. 7.1.30
Paulus 3 ad sab.
Si is, qui binas aedes habeat, aliarum usum fructum legaverit, posse heredem Marcellus scribit alteras altius tollendo obscurare luminibus, quoniam habitari potest etiam obscuratis aedibus. quod usque adeo temperandum est, ut non in totum aedes obscurentur, sed modicum lumen, quod habitantibus sufficit, habeant.
Dig. 7.1.31
Paulus 10 ad sab.
Ex re fructuarii etiam id intellegitur, quod ei fructuarius donaverit concesseritve vel ex administratione rerum eius compendii servus fecerit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
