Latin
Book 7, lines 7.1.264-7.1.278
Justinian, Digesta 7.1.264-278
Not analysed yet
Dig. 7. 1. 32
Pomponius 33 ad sab.
Si quis unas aedes, quas solas habet, vel fundum tradit, excipere potest id, quod personae, non praedii est, veluti usum et usum fructum. sed et si excipiat, ut pascere sibi vel inhabitare liceat, valet exceptio, cum ex multis saltibus pastione fructus perciperetur. et habitationis exceptione, sive temporali sive usque ad mortem eius qui excepit, usus videtur exceptus.
Dig. 7. 1. 33pr.
Papinianus 17 quaest.
Si titio fructus, maevio proprietas legata sit et vivo testatore titius decedat, nihil apud scriptum heredem relinquetur: et id neratius quoque respondit.
Dig. 7. 1. 33. 1
Papinianus 17 quaest.
Usum fructum in quibusdam casibus non partis effectum optinere convenit: unde si fundi vel fructus portio petatur et absolutione secuta postea pars altera quae adcrevit vindicetur, in lite quidem proprietatis iudicatae rei exceptionem obstare, in fructus vero non obstare scribit iulianus, quoniam portio fundi velut alluvio portioni, personae fructus adcresceret.
Dig. 7. 1. 34pr.
Iulianus 35 Dig.
Quotiens duobus usus fructus legatur ita, ut alternis annis utantur fruantur, si quidem ita legatus fuerit "titio et maevio", potest dici priori titio, deinde maevio legatum datum. si vero duo eiusdem nominis fuerint et ita scriptum fuerit "titiis usum fructum alternis annis do": nisi consenserint, uter eorum prior utatur, invicem sibi impedient. quod si titius eo anno, quo frueretur, proprietatem accepisset, interim legatum non habebit, sed ad maevium alternis annis usus fructus pertinebit: et si titius proprietatem alienasset, habebit eum usum fructum, quia et si sub condicione usus fructus mihi legatus fuerit et interim proprietatem ab herede accepero, pendente autem condicione eandem alienavero, ad legatum admittar.
Dig. 7. 1. 34. 1
Iulianus 35 Dig.
Si colono tuo usum fructum fundi legaveris, usum fructum vindicabit et cum herede tuo aget ex conducto et consequetur, ut neque mercedes praestet et impensas, quas in culturam fecerat, recipiat.