Latin
Book 7, lines 7.1.363-7.1.383
Justinian, Digesta 7.1.363-383
Not analysed yet
Dig. 7. 1. 55
Pomponius 26 ad q. muc.
Si infantis usus tantummodo legatus sit, etiamsi nullus interim sit, cum tamen infantis aetatem excesserit, esse incipit.
Dig. 7. 1. 56
Gaius 17 ad ed. provinc.
An usus fructus nomine actio municipibus dari debeat, quaesitum est: periculum enim esse videbatur, ne perpetuus fieret, quia neque morte nec facile capitis deminutione periturus est, qua ratione proprietas inutilis esset futura semper abscedente usu fructu. sed tamen placuit dandam esse actionem. unde sequens dubitatio est, quousque tuendi essent in eo usu fructu municipes: et placuit centum annos tuendos esse municipes, quia is finis vitae longaevi hominis est.
Dig. 7. 1. 57pr.
Papinianus 7 resp.
Dominus fructuario praedium, quod ei per usum fructum serviebat, legavit, idque praedium aliquamdiu possessum legatarius restituere filio, qui causam inofficiosi testamenti recte pertulerat, coactus est: mansisse fructus ius integrum ex post facto apparuit.
Dig. 7. 1. 57. 1
Papinianus 7 resp.
Per fideicommissum fructu praediorum ob alimenta libertis relicto partium emolumentum ex persona vita decedentium ad dominum proprietatis recurrit.
Dig. 7. 1. 58pr.
Scaevola 3 resp.
Defuncta fructuaria mense decembri iam omnibus fructibus, qui in his agris nascuntur, mense octobri per colonos sublatis quaesitum est, utrum pensio heredi fructuariae solvi deberet, quamvis fructuaria ante kalendas martias, quibus pensiones inferri debeant, decesserit, an dividi debeat inter heredem fructuariae et rem publicam, cui proprietas legata est. respondi rem publicam quidem cum colono nullam actionem habere, fructuariae vero heredem sua die secundum ea quae proponerentur integram pensionem percepturum.
Dig. 7. 1. 58. 1
Scaevola 3 resp.
"sempronio do lego ex redactu fructuum holeris et porrinae, quae habeo in agro farrariorum, partem sextam". quaeritur, an his verbis usus fructus legatus videatur. respondi non usum fructum, sed ex eo quod redactum esset partem legatam.
Dig. 7. 1. 58. 2
Scaevola 3 resp.
Item quaesitum est, si usus fructus non esset, an quotannis partem sextam redactam legaverit. respondi quotannis videri relictum, nisi contrarium specialiter ab herede adprobetur.