# Digesta 7.1.630-653

Justinian, Digesta, Book 7, lines 7.1.630-7.1.653. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/7.1.630

Dig. 7.4.10.8
Ulpianus 17 ad sab.
Quadrigae usu fructu legato si unus ex equis decesserit, an extinguatur usus fructus quaeritur. ego puto multum interesse, equorum an quadrigae usus fructus sit legatus: nam si equorum, supererit in residuis, si quadrigae, non remanebit, quoniam quadriga esse desiit:
Dig. 7.4.11
Paulus 3 ad sab.
Nisi alius ante diem legati cedentem substitutus sit.
Dig. 7.4.12pr.
Ulpianus 17 ad sab.
Si cui balinei usus fructus legatus sit et testator habitationem hoc fecerit, vel si tabernae et diaetem fecerit, dicendum est usum fructum extinctum.
Dig. 7.4.12.1
Ulpianus 17 ad sab.
Proinde et si histrionis reliquerit usum fructum et eum ad aliud ministerium transtulerit, extinctum esse usum fructum dicendum erit.
Dig. 7.4.13
Paulus 3 ad sab.
Si fructuarius messem fecit et decessit, stipulam, quae in messe iacet, heredis eius esse labeo ait, spicam, quae terra teneatur, domini fundi esse fructumque percipi spica aut faeno caeso aut uva adempta aut excussa olea, quamvis nondum tritum frumentum aut oleum factum vel vindemia coacta sit. sed ut verum est, quod de olea excussa scripsit, ita aliter observandum de ea olea, quae per se deciderit, iulianus ait: fructuarii fructus tunc fieri, cum eos perceperit, bonae fidei autem possessoris, mox quam a solo separati sint.
Dig. 7.4.14
Pomponius 5 ad sab.
Excepta capitis minutione vel morte reliquae causae vel pro parte interitum usus fructus recipiunt.
Dig. 7.4.15
Ulpianus 18 ad sab.
Interdum proprietarius ad libertatem perducet, si forte usus fructus fuerit tamdiu legatus, quamdiu manumittatur: nam incipiente proprietario manumittere extinguetur usus fructus.
Dig. 7.4.16
Ulpianus 5 disp.
Si sub condicione mihi legatus sit usus fructus medioque tempore sit penes heredem, potest heres usum fructum alii legare: quae res facit, ut, si condicio extiterit mei legati, usus fructus ab herede relictus finiatur. quod si ego usum fructum amisero, non revertetur ad legatarium, cui ab herede pure legatus fuerat, quia ex diversis testamentis ius coniunctionis non contingit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
