Latin
Book 7, lines 7.1.745-7.1.759
Justinian, Digesta 7.1.745-759
Not analysed yet
Dig. 7. 5. 8
Papinianus 17 quaest.
Tribus heredibus institutis usum fructum quindecim milium titio legavit et duos ex heredibus iussit pro legatario satisdare: placebat utile esse cautionis quoque legatum nec refragari senatus consultum, quia cautio non impediretur, et esse alterum legatum velut certi, alterum incerti. usus fructus itaque nomine partem pecuniae petendam ab eo, qui satis accepit a coherede, incertique cum eodem agendum, si satis non dedisset. eum vero, qui satis praestitit ac propter moram coheredis satis non accepit, neque fructus nomine interim teneri propter senatus consultum neque actione incerti, quia coheredi satisdedit. illud etiam nobis placet legatarium cogendum promittere. finito autem usu fructu si coheredes ex causa fideiussoria convenirentur, eos mandati non acturos: non enim suscepisse mandatum, sed voluntati paruisse: denique cautionis legato liberatos. de illo nec diu tractandum fuit secundum legatum, id est cautionis, non heredum videri, sed eius, cui pecuniae usus fructus relictus est cuique testator prospicere voluit et cuius interesse credidit fideiussores non suo periculo quaerere.
Dig. 7. 5. 9
Paulus 1 ad ner.
In stipulatione de reddendo usu fructu pecuniae duo soli casus interponuntur, mortis et capitis deminutionis,
Dig. 7. 5. 10pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Quoniam pecuniae usus aliter amitti non potest quam his casibus.
Dig. 7. 5. 10. 1
Ulpianus 79 ad ed.
Si usus tantum pecuniae legatus sit, quia in hac specie usus appellatione etiam fructum contineri magis accipiendum est, stipulatio ista erit interponenda. et quidam aiunt non ante hanc interponi stipulationem, quam data fuerit pecunia: ego autem puto, sive antea sive postea pecunia data sit, tenere stipulationem.
Dig. 7. 5. 11
Ulpianus 18 ad sab.
Si lanae alicui legatus sit usus fructus vel odorum vel aromatum, nullus videtur usus fructus in istis iure constitutus, sed ad senatus consultum erit descendendum, quod de cautione eorum loquitur.