# Digesta 7.1.760-778

Justinian, Digesta, Book 7, lines 7.1.760-7.1.778. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/7.1.760

Dig. 7.5.12
Marcianus 7 inst.
Cum pecunia erat relicta titio ita, ut post mortem legatarii ad maevium rediret, quamquam adscriptum sit, ut usum eius titius haberet, proprietatem tamen ei legatam et usus mentionem factam, quia erat restituenda ab eo pecunia post mortem eius, divi severus et antoninus rescripserunt.
Dig. 7.6.0. Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Dig. 7.6.1pr.
Ulpianus 18 ad sab.
Si fundo fructuario servitus debeatur, Marcellus libro octavo apud iulianum labeonis et nervae sententiam probat existimantium servitutem quidem eum vindicare non posse, verum usum fructum vindicaturum ac per hoc vicinum, si non patiatur eum ire et agere, teneri ei, quasi non patiatur uti frui.
Dig. 7.6.1.1
Ulpianus 18 ad sab.
Usus fructus legatus adminiculis eget, sine quibus uti frui quis non potest: et ideo si usus fructus legetur, necesse est tamen ut sequatur eum aditus, usque adeo, ut, si quis usum fructum loci leget ita, ne heres cogatur viam praestare, inutiliter hoc adiectum videatur: item si usu fructu legato iter ademptum sit, inutilis est ademptio, quia semper sequitur usum fructum.
Dig. 7.6.1.2
Ulpianus 18 ad sab.
Sed si usus fructus sit legatus, ad quem aditus non est per hereditarium fundum, ex testamento utique agendo fructuarius consequetur, ut cum aditu sibi praestetur usus fructus.
Dig. 7.6.1.3
Ulpianus 18 ad sab.
Utrum autem aditus tantum et iter an vero et via debeatur fructuario legato ei usu fructu, pomponius libro quinto dubitat: et recte putat, prout usus fructus perceptio desiderat, hoc ei praestandum.
Dig. 7.6.1.4
Ulpianus 18 ad sab.
Sed an et alias utilitates et servitutes ei heres praestare debeat, puta luminum et aquarum, an vero non? et puto eas solas praestare compellendum, sine quibus omnino uti non potest: sed si cum aliquo incommodo utatur, non esse praestandas.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
