# Digesta 7.1.853-870

Justinian, Digesta, Book 7, lines 7.1.853-7.1.870. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/7.1.853

Dig. 7.8.2.1
Ulpianus 17 ad sab.
Domus usus relictus est aut marito aut mulieri: si marito, potest illic habitare non solus, verum cum familia quoque sua. an et cum libertis, fuit quaestionis, et celsus scripsit, et cum libertis: posse hospitem quoque recipere, nam ita libro octavo decimo digestorum scripsit, quam sententiam et tubero probat. sed an etiam inquilinum recipere possit, apud labeonem memini tractatum libro posteriorum, et ait labeo eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere: idem et hospites et libertos suos.
Dig. 7.8.3
Paulus 3 ad vitell.
Et clientes:
Dig. 7.8.4pr.
Ulpianus 17 ad sab.
Ceterum sine eo ne hos quidem habitare posse. proculus autem de inquilino notat non belle inquilinum dici, qui cum eo habitet. secundum haec et si pensionem percipiat, dum ipse quoque inhabitet, non erit ei invidendum: quid enim si tam spatiosae domus usus sit relictus homini mediocri, ut portiuncula contentus sit? sed et cum his, quos loco servorum in operis habet, habitabit, licet liberi sint vel servi alieni.
Dig. 7.8.4.1
Ulpianus 17 ad sab.
Mulieri autem si usus relictus sit, posse eam et cum marito habitare quintus mucius primus admisit, ne ei matrimonio carendum foret, cum uti vult domo. nam per contrarium quin uxor cum marito possit habitare, nec fuit dubitatum. quid ergo si viduae legatus sit, an nuptiis contractis post constitutum usum mulier habitare cum marito possit? et est verum, ut et pomponius libro quinto et papinianus libro nono decimo quaestionum probat, posse eam cum viro et postea nubentem habitare. hoc amplius pomponius ait et cum socero habitaturam.
Dig. 7.8.5
Paulus 3 ad sab.
Immo et socer cum nuru habitabit, utique cum vir una sit.
Dig. 7.8.6
Ulpianus 17 ad sab.
Non solum autem cum marito, sed et cum liberis libertisque habitare et cum parentibus poterit: et ita et aristo notat apud sabinum. et huc usque erit procedendum, ut eosdem quos masculi recipere et mulieres possint.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
