Latin
Book 7, lines 7.1.871-7.1.897
Justinian, Digesta 7.1.871-897
Not analysed yet
Dig. 7. 8. 7
Pomponius 5 ad sab.
Non aliter autem mulier hospitem recipere potest, quam si is sit, qui honeste cum ea quae usum habeat habitaturus sit.
Dig. 7. 8. 8pr.
Ulpianus 17 ad sab.
Sed neque locabunt seorsum neque concedent habitationem sine se nec vendent usum.
Dig. 7. 8. 8. 1
Ulpianus 17 ad sab.
Sed si usus aedium mulieri legatus sit ea condicione "si a viro divortisset", remittendam ei condicionem et cum viro habitaturam, quod et pomponius libro quinto probat.
Dig. 7. 8. 9
Paulus 3 ad sab.
Ceterarum quoque rerum usu legato dicendum est uxorem cum viro in promiscuo usu eas res habere posse.
Dig. 7. 8. 10pr.
Ulpianus 17 ad sab.
Si habitatio legetur, an perinde sit atque si usus, quaeritur. et effectu quidem idem paene esse legatum usus et habitationis et papinianus consensit libro octavo decimo quaestionum. denique donare non poterit, sed eas personas recipiet, quas et usuarius: ad heredem tamen nec ipsa transit nec non utendo amittitur nec capitis deminutione.
Dig. 7. 8. 10. 1
Ulpianus 17 ad sab.
Sed si xrysis sit relicta, an usus sit, videndum: et papinianus libro septimo responsorum ait usum esse, non etiam fructum relictum.
Dig. 7. 8. 10. 2
Ulpianus 17 ad sab.
Sed si sic relictus sit: "illi domus usus fructus habitandi causa", utrum habitationem solam an vero et usum fructum habeat, videndum. et proculus et neratius putant solam habitationem legatam, quod est verum. plane si dixisset testator "usum habitandi causa", non dubitaremus, quin valeret.
Dig. 7. 8. 10. 3
Ulpianus 17 ad sab.
Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad vitam, apud veteres quaesitum est: et rutilius donec vivat habitationem competere ait, quam sententiam et celsus probat libro octavo decimo digestorum.
Dig. 7. 8. 10. 4
Ulpianus 17 ad sab.
Si usus fundi sit relictus, minus utique esse quam fructum longeque nemo dubitat. sed quid in ea causa sit, videndum. et labeo ait habitare eum in fundo posse dominumque prohibiturum illo venire: sed colonum non prohibiturum nec familiam, scilicet eam, quae agri colendi causa illic sit: ceterum si urbanam familiam illo mittat, qua ratione ipse prohibetur, et familiam prohibendam eiusdem rationis est. idem labeo ait et cella vinaria et olearia eum solum usurum, dominum vero invito eo non usurum.