# Digesta 7.1.910-927

Justinian, Digesta, Book 7, lines 7.1.910-7.1.927. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/7.1.910

Dig. 7.8.12.3
Ulpianus 17 ad sab.
Sed si boum armenti usus relinquatur, omnem usum habebit et ad arandum et ad cetera, ad quae boves apti sunt.
Dig. 7.8.12.4
Ulpianus 17 ad sab.
Equitii quoque legato usu videndum, ne et domare possit et ad vehendum sub iugo uti. et si forte auriga fuit, cui usus equorum relictus est, non puto eum circensibus his usurum, quia quasi locare eos videtur: sed si testator sciens eum huius esse instituti et vitae reliquit, videtur etiam de hoc usu sensisse.
Dig. 7.8.12.5
Ulpianus 17 ad sab.
Si usus ministerii alicui fuerit relictus, ad suum ministerium utetur et ad liberorum coniugisque, neque videbitur alii concessisse, si simul cum ipsis utatur: quamquam, si filio familias usus servi sit relictus vel servo, patri dominove adquisitus ipsius dumtaxat usum exigat, non etiam eorum qui sunt in potestate.
Dig. 7.8.12.6
Ulpianus 17 ad sab.
Operas autem servi usuarii non locabit neque alii utendo concedet, et ita labeo: quemadmodum enim concedere alii operas poterit, cum ipse uti debeat? idem tamen labeo putat, si fundum conduxerit quis, usuarium servum posse ibi operari: quid enim interest, in qua re opera eius utatur? quare et si lanam conduxerit usuarius expediendam, poterit etiam per usuarias ancillas opus perficere, idemque, si vestimenta texenda redemerit vel insulam vel navem fabricandam, poterit ad haec operis uti usuarii: nec offendetur illa sabini sententia ancillae usu dato ad lanificium eam non mitti nec ex operis mercedem capi, sed sibi lanam facere iure cogere: sibi enim facere videtur, qui non operas eius locavit, sed opus quod conduxit expediit. idem et octavenus probat.
Dig. 7.8.13
Gaius 7 ad ed. provinc.
Sed ipsi servo ancillaeve pro opera mercedem imponi posse labeoni placet.
Dig. 7.8.14pr.
Ulpianus 17 ad sab.
Per servum usuarium si stipuler vel per traditionem accipiam, an adquiram, quaeritur, si ex re mea vel ex operis eius. et si quidem ex operis eius, non valebit, quoniam nec locare operas eius possumus: sed si ex re mea, dicimus servum usuarium stipulantem vel per traditionem accipientem mihi adquirere, cum hac opera eius utar.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
