# Digesta 7.1.970-996

Justinian, Digesta, Book 7, lines 7.1.970-7.1.996. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/7.1.970

Dig. 7.8.22.1
Pomponius 5 ad q. muc.
Licet tam angustus est legatarius, cui domus usus legatus est, ut non possit occupare totius domus usum, tamen eis quae vacabunt proprietarius non utetur, quia licebit usuario aliis et aliis temporibus tota domo uti, cum interdum domini quoque aedium, prout temporis condicio exigit, quibusdam utantur, quibusdam non utantur.
Dig. 7.8.22.2
Pomponius 5 ad q. muc.
Usu legato si plus usus sit legatarius quam oportet, officio iudicis, qui iudicat quemadmodum utatur, quid continetur? ne aliter quam debet utatur.
Dig. 7.8.23
Paulus 1 ad ner.
Neratius: usuariae rei speciem is cuius proprietas est nullo modo commutare potest. paulus: deteriorem enim causam usuarii facere non potest: facit autem deteriorem etiam in meliorem statum commutata.
Dig. 7.9.0. Usufructuarius quemadmodum caveat.
Dig. 7.9.1pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Si cuius rei usus fructus legatus sit, aequissimum praetori visum est de utroque legatarium cavere: et usurum se boni viri arbitratu et, cum usus fructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod inde exstabit.
Dig. 7.9.1.1
Ulpianus 79 ad ed.
Haec stipulatio, sive mobilis res sit sive soli, interponi debet,
Dig. 7.9.1.2
Ulpianus 79 ad ed.
Illud sciendum est ad fideicommissa etiam aptari eam debere. plane et si ex mortis causa donatione usus fructus constituatur, exemplo legatorum debebit haec cautio praestari: sed et si ex alia quacumque causa constitutus fuerit usus fructus, idem dicendum est.
Dig. 7.9.1.3
Ulpianus 79 ad ed.
Cavere autem debet viri boni arbitratu perceptu iri usum fructum, hoc est non deteriorem se causam usus fructus facturum ceteraque facturum, quae in re sua faceret.
Dig. 7.9.1.4
Ulpianus 79 ad ed.
Recte autem facient et heres et legatarius, qualis res sit, cum frui incipit legatarius, si in testatum redegerint: ut inde possit apparere, an et quatenus rem peiorem legatarius fecerit.
Dig. 7.9.1.5
Ulpianus 79 ad ed.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
