Latin
Book 8, lines 8.1.376-8.1.405
Justinian, Digesta 8.1.376-405
Not analysed yet
Dig. 8. 3. 20. 1
Pomponius 33 ad sab.
Servitus naturaliter, non manu facto laedere potest fundum servientem: quemadmodum si imbri crescat aqua in rivo aut ex agris in eum confluat aut aquae fons secundum rivum vel in eo ipso inventus postea fuerit.
Dig. 8. 3. 20. 2
Pomponius 33 ad sab.
Si fundo seiano confinis fons fuerit, ex quo fonte per fundum seianum aquam iure ducebam, meo facto fundo seiano manet servitus.
Dig. 8. 3. 20. 3
Pomponius 33 ad sab.
Hauriendi ius non hominis, sed praedii est.
Dig. 8. 3. 21
Paulus 15 ad sab.
Si mihi concesseris iter aquae per fundum tuum non destinata parte, per quam ducerem, totus fundus tuus serviet:
Dig. 8. 3. 22
Pomponius 33 ad sab.
Sed quae loca eius fundi tunc, cum ea fieret cessio, aedificiis arboribus vineis vacua fuerint, ea sola eo nomine servient.
Dig. 8. 3. 23pr.
Paulus 15 ad sab.
Via constitui vel latior octo pedibus vel angustior potest, ut tamen eam latitudinem habeat, qua vehiculum ire potest: alioquin iter erit, non via.
Dig. 8. 3. 23. 1
Paulus 15 ad sab.
Si lacus perpetuus in fundo tuo est, navigandi quoque servitus, ut perveniatur ad fundum vicinum, imponi potest.
Dig. 8. 3. 23. 2
Paulus 15 ad sab.
Si fundus serviens vel is cui servitus debetur publicaretur, utroque casu durant servitutes, quia cum sua condicione quisque fundus publicaretur.
Dig. 8. 3. 23. 3
Paulus 15 ad sab.
Quaecumque servitus fundo debetur, omnibus eius partibus debetur: et ideo quamvis particulatim venierit, omnes partes servitus sequitur et ita, ut singuli recte agant ius sibi esse eundi. si tamen fundus, cui servitus debetur, certis regionibus inter plures dominos divisus est, quamvis omnibus partibus servitus debeatur, tamen opus est, ut hi, qui non proximas partes servienti fundo habebunt, transitum per reliquas partes fundi divisi iure habeant aut, si proximi patiantur, transeant.
Dig. 8. 3. 24
Pomponius 33 ad sab.
Ex meo aquae ductu labeo scribit cuilibet posse me vicino commodare: proculus contra, ut ne in meam partem fundi aliam, quam ad quam servitus adquisita sit, uti ea possit. proculi sententia verior est.