# Digesta 8.1.406-423

Justinian, Digesta, Book 8, lines 8.1.406-8.1.423. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/8.1.406

Dig. 8.3.25
Pomponius 34 ad sab.
Si partem fundi mei certam tibi vendidero, aquae ductus ius, etiamsi alterius partis causa plerumque ducatur, te quoque sequetur: neque ibi aut bonitatis agri aut usus eius aquae ratio habenda est ita, ut eam solam partem fundi, quae pretiosissima sit aut maxime usum eius aquae desideret, ius eius ducendae sequatur, sed pro modo agri detenti aut alienati fiat eius aquae divisio.
Dig. 8.3.26
Paulus 47 ad ed.
Si via iter actus aquae ductus legetur simpliciter per fundum, facultas est heredi, per quam partem fundi velit, constituere servitutem, si modo nulla captio legatario in servitute fit.
Dig. 8.3.27
Iulianus 7 Dig.
Si communi fundo meo et tuo serviat fundus sempronianus et eundem in commune redemerimus, servitus extinguitur, quia par utriusque domini ius in utroque fundo esse incipit. at si proprio meo fundo et proprio tuo idem serviat, manebit servitus, quia proprio fundo per communem servitus deberi potest.
Dig. 8.3.28
Iulianus 34 Dig.
Itinere ad praedium commune duorum legato nisi uterque de loco itineris consentiat, servitus neque adquiritur neque deperit.
Dig. 8.3.29
Paulus 2 epit. alf. Dig.
Qui duo praedia confinia habuerat, superiorem fundum vendiderat: in lege ita dixerat, ut aquam sulco aperto emptori educere in fundum inferiorem recte liceat: si emptor ex alio fundo aquam acciperet et eam in inferiorem ducere vellet, quaesitum est, an possit id suo iure facere nec ne. respondi nihil amplius, quam quod ipsius fundi siccandi causa derivaret, vicinum inferiorem recipere debere.
Dig. 8.3.30
Paulus 4 epit. alf. Dig.
Qui duo praedia habebat, in unius venditione aquam, quae in fundo nascebatur, et circa eam aquam late decem pedes exceperat: quaesitum est, utrum dominium loci ad eum pertineat an ut per eum locum accedere possit. respondit, si ita recepisset: " circa eam aquam late pedes decem", iter dumtaxat videri venditoris esse.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
