Latin
Book 8, lines 8.1.41-8.1.61
Justinian, Digesta 8.1.41-61
Not analysed yet
Dig. 8. 1. 8. 1
Paulus 15 ad plaut.
Si praedium tuum mihi serviat, sive ego partis praedii tui dominus esse coepero sive tu mei, per partes servitus retinetur, licet ab initio per partes adquiri non poterat.
Dig. 8. 1. 9
Celsus 5 Dig.
Si cui simplicius via per fundum cuiuspiam cedatur vel relinquatur, in infinito, videlicet per quamlibet eius partem, ire agere licebit, civiliter modo: nam quaedam in sermone tacite excipiuntur. non enim per villam ipsam nec per medias vineas ire agere sinendus est, cum id aeque commode per alteram partem facere possit minore servientis fundi detrimento. verum constitit, ut qua primum viam direxisset, ea demum ire agere deberet nec amplius mutandae eius potestatem haberet: sicuti sabino quoque videbatur, qui argumento rivi utebatur, quem primo qualibet ducere licuisset, posteaquam ductus esset, transferre non liceret: quod et in via servandum esse verum est.
Dig. 8. 1. 10
Celsus 18 Dig.
Si iter legatum sit, qua nisi opere facto iri non possit, licere fodiendo substruendo iter facere proculus ait.
Dig. 8. 1. 11
Modestinus 6 diff.
Pro parte dominii servitutem adquiri non posse volgo traditur: et ideo si quis fundum habens viam stipuletur et partem fundi sui postea alienet, corrumpit stipulationem in eum casum deducendo, a quo stipulatio incipere non possit. pro parte quoque neque legari neque adimi via potest et, si id factum est, neque legatum neque ademptio valet.
Dig. 8. 1. 12
Iavolenus 4 epist.
Non dubito, quin fundo municipum per servum recte servitus adquiratur.
Dig. 8. 1. 13
Pomponius 14 ad q. muc.
Si tam angusti loci demonstratione facta via concessa fuerit, ut neque vehiculum neque iumentum ea inire possit, iter magis quam via aut actus adquisitus videbitur: sed si iumentum ea duci poterit, non etiam vehiculum, actus videbitur adquisitus.
Dig. 8. 1. 14pr.
Paulus 15 ad sab.
Servitutes praediorum rusticorum etiamsi corporibus accedunt, incorporales tamen sunt et ideo usu non capiuntur: vel ideo, quia tales sunt servitutes, ut non habeant certam continuamque possessionem: nemo enim tam perpetuo, tam continenter ire potest, ut nullo momento possessio eius interpellari videatur. idem et in servitutibus praediorum urbanorum observatur.