# Digesta 8.1.564-581

Justinian, Digesta, Book 8, lines 8.1.564-8.1.581. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/8.1.564

Dig. 8.5.4.4
Ulpianus 17 ad ed.
Sed et si duorum fundus sit qui servit, adversus unumquemque poterit ita agi et, ut pomponius libro eodem scribit, quisquis defendit, solidum debet restituere, quia divisionem haec res non recipit.
Dig. 8.5.4.5
Ulpianus 17 ad ed.
Si quis mihi itineris vel actus vel viae controversiam non faciat, sed reficere sternere non patiatur, pomponius libro eodem scribit confessoria actione mihi utendum: nam et si arborem impendentem habeat vicinus, qua viam vel iter invium vel inhabile facit, Marcellus quoque apud iulianum notat iter petendum vel viam vindicandam. sed de refectione viae et interdicto uti possumus, quod de itinere actuque reficiendo competit: non tamen si silice quis sternere velit, nisi nominatim id convenit.
Dig. 8.5.4.6
Ulpianus 17 ad ed.
Sed et de haustu, quia servitus est, competunt nobis in rem actiones.
Dig. 8.5.4.7
Ulpianus 17 ad ed.
Competit autem de servitute actio domino aedificii neganti servitutem se vicino debere, cuius aedes non in totum liberae sunt, sed ei cum quo agitur servitutem non debent. verbi gratia habeo aedes, quibus sunt vicinae seianae et sempronianae, sempronianis servitutem debeo, adversus dominum seianarum volo experiri altius me tollere prohibentem: in rem actione experiar: licet enim serviant aedes meae, ei tamen cum quo agitur non serviunt: hoc igitur intendo habere me ius altius tollendi invito eo cum quo ago: quantum enim ad eum pertinet, liberas aedes habeo.
Dig. 8.5.4.8
Ulpianus 17 ad ed.
Si cui omnino altius tollere non liceat, adversus eum recte agetur ius ei non esse tollere. haec servitus et ei, qui ulteriores aedes habet, deberi poterit.
Dig. 8.5.5
Paulus 21 ad ed.
Et ideo si inter meas et titii aedes tuae aedes intercedant, possum titii aedibus servitutem imponere, ne liceat ei altius tollere, licet tuis non imponatur: quia donec tu non extollis, est utilitas servitutis.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
