# Digesta 8.1.681-704

Justinian, Digesta, Book 8, lines 8.1.681-8.1.704. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/8.1.681

Dig. 8.5.20pr.
Scaevola 4 Dig.
Testatrix fundo, quem legaverat, casas iunctas habuit: quaesitum est, si hae fundo legato non cederent eumque legatarius vindicasset, an iste fundus aliquam servitutem casis deberet aut, si ex fideicommissi causa cum sibi dari legatarius desideraret, heredes servitutem aliquam casis excipere deberent. respondit deberi.
Dig. 8.5.20.1
Scaevola 4 Dig.
Plures ex municipibus, qui diversa praedia possidebant, saltum communem, ut ius compascendi haberent, mercati sunt idque etiam a successoribus eorum est observatum: sed nonnulli ex his, qui hoc ius habebant, praedia sua illa propria venum dederunt. quaero, an in venditione etiam ius illud secutum sit praedia, cum eius voluntatis venditores fuerint, ut et hoc alienarent. respondit id observandum, quod actum inter contrahentes esset: sed si voluntas contrahentium manifesta non sit, et hoc ius ad emptores transire. item quaero, an, cum pars illorum propriorum fundorum legato ad aliquem transmissa sit, aliquid iuris secum huius compascui traxerit. respondit, cum id quoque ius fundi, qui legatus esset, videretur, id quoque cessurum legatario.
Dig. 8.5.21
Labeo 1 pith. a paulo epit.
Si qua aqua nondum apparet, eius iter ductus constitui non potest. paulus: immo puto idcirco id falsum esse, quia cedi potest, ut aquam quaereres et inventam ducere liceret.
Dig. 8.6.0. Quemadmodum servitutes amittuntur.
Dig. 8.6.1
Gaius 7 ad ed. provinc.
Servitutes praediorum confunduntur, si idem utriusque praedii dominus esse coeperit.
Dig. 8.6.2
Paulus 21 ad ed.
Qui iter et actum habet, si statuto tempore tantum ierit, non perisse actum, sed manere sabinus cassius octavenus aiunt: nam ire quoque per se eum posse qui actum haberet.
Dig. 8.6.3
Gaius 7 ad ed. provinc.
Iura praediorum morte et capitis deminutione non perire volgo traditum est.
Dig. 8.6.4
Paulus 27 ad ed.
Iter sepulchro debitum non utendo numquam amittitur.
Dig. 8.6.5
Paulus 66 ad ed.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
