Latin
Book 8, lines 8.1.85-8.1.107
Justinian, Digesta 8.1.85-107
Not analysed yet
Ei fundo, quem quis vendat, servitutem imponi, et si non utilis sit, posse existimo: veluti si aquam alicui dedere ducere non expediret, nihilo minus constitui ea servitus possit: quaedam enim debere habere possumus, quamvis ea nobis utilia non sunt.
Dig. 8. 1. 20
Iavolenus 5 ex post. lab.
Quotiens via aut aliquid ius fundi emeretur, cavendum putat esse labeo per te non fieri, quo minus eo iure uti possit, quia nulla eiusmodi iuris vacua traditio esset. ego puto usum eius iuris pro traditione possessionis accipiendum esse ideoque et interdicta veluti possessoria constituta sunt.
Dig. 8. 2. 0. De servitutibus praediorum urbanorum.
Dig. 8. 2. 1pr.
Paulus 21 ad ed.
Si intercedat solum publicum vel via publica, neque itineris actusve neque altius tollendi servitutes impedit: sed immittendi protegendi prohibendi, item fluminum et stillicidiorum servitutem impedit, quia caelum, quod supra id solum intercedit, liberum esse debet.
Dig. 8. 2. 1. 1
Paulus 21 ad ed.
Si usus fructus tuus sit, aedium proprietas mea, quae onera vicini sustinere debeant, mecum in solidum agi potest, tecum nullo modo.
Dig. 8. 2. 2
Gaius 7 ad ed. provinc.
Urbanorum praediorum iura talia sunt: altius tollendi et officiendi luminibus vicini aut non extollendi: item stillicidium avertendi in tectum vel aream vicini aut non avertendi: item immittendi tigna in parietem vicini et denique proiciendi protegendive ceteraque istis similia.
Dig. 8. 2. 3
Ulpianus 29 ad sab.
Est et haec servitus, ne prospectui officiatur.
Dig. 8. 2. 4
Paulus 2 inst.
Luminum in servitute constituta id adquisitum videtur, ut vicinus lumina nostra excipiat: cum autem servitus imponitur, ne luminibus officiatur, hoc maxime adepti videmur, ne ius sit vicino invitis nobis altius aedificare atque ita minuere lumina nostrorum aedificiorum.
Dig. 8. 2. 5
Ulpianus 17 ad ed.
Invitum autem in servitutibus accipere debemus non eum qui contra dicit, sed eum qui non consentit. ideo pomponius libro quadragensimo et infantem et furiosum invitos recte dici ait: non enim ad factum, sed ad ius servitutis haec verba referuntur.