# Institutiones 1.i:xii.1-6

Justinian, Institutiones, Book 1, lines 1.i:xii.1-1.i:xii.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/institvtiones/1.i%3Axii.1

LIB. I, TIT. XII.
QUIBUS MODIS IUS POTESTATIS SOLVITUR.
Videamus nunc, quibus modis ii qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberantur. et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius euimas.
Hi vero qui in potestate parentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit. nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt: itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt: si vero is quo tempore avus moritur aut iam mortuus est aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.
Cum autem is qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur civitatem amittit, sequitur ut, quia eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, perinde acsi mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse. pari ratione et si is qui in potestate parentis sit in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse. sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt. Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos retinent: et e contario liberi relegate in postestate parentum remanent. Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. servi autem poenae efficiuntur, qui in metallum damnantur et qui bestiis subiciuntur.
Filiusfamilias si militaverit, vel si senator vel consul fuerit factus, manet in patris potestate. militia enim vel consularia dignitas patris potestate filium non liberat. sed ex constitutione nostra summa patriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat. quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filiam relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate?

---

Justinian, INSTITVTIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
