# Institutiones 1.i:xxv.4

Justinian, Institutiones, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/institvtiones/1.i%3Axxv.4

Qui autem se vult excusare, si plures habeat excusationes et de quibusdam non probaverit, aliis uti intra tempora non prohibetur. qui excusare se volunt, non appellant: sed intra dies quinquaginta continuos, ex quo cognoverunt, excusare se debent (cuiuscumque generis sunt, id est qualitercumque dati fuerint tutores), si intra centesimum lapidem sunt ab eo loco ubi tutores dati sunt: si vero ultra centesimum habitant, dinumeratione facta viginti millium diurnorum et amplius triginta dierum. quod tamen, ut Scaevola dicebat, sic debet computari, ne minus sint quam quinquaginta dies. Datus autem tutor ad universum patrimonium datus esse creditur. Qui tutelam alicuius gessit, invitus curator eiusdem fieri non compellitur, in tantum ut, licet pater qui testamento tutorem dederit adiecit, se eundem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere non cogendum, divi Severus et Antoninus rescripserunt. Iidem rescripserunt, maritum uxori suae curatorem datum excusare se posse, licet se immisceat. Si quis autem falsis allegationibus excusationem tutelae meruit, non est liberatus onere tutelae.

---

Justinian, INSTITVTIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
