# Institutiones 2.ii:v

Justinian, Institutiones, Poem 2.ii:v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/institvtiones/2.ii%3Av

LIB. II, TIT V.
DE USU ET HABITATIONE.
Iisdem istis modis quibus ususfructus constituitur etiam nudus usus constitui solet, iisdemque illis modis finitur quibus et ususfructus desinit. Minus autem scilicet iuris in usu est quam in usufructu. namque is qui fundi nudum usum habet, nihil ulterius habere intellegetur, quam ut oleribus, pomis, floribus, feno, stramentis, lignis ad usum cottidianum utatur: in eoque fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque his per quos opera rustica fiunt impedimento sit: nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis concedere potest, cum is qui usumfructum habet potest haec omnia facere. Item is qui aedium usum habet hactenus iuris habere intellegitur ut ipse tantum habitet, nec hoc ius ad alium transferre potest: et vix receptum videtur ut hospitem ei recipere liceat et cum uxore sua liberisque suis, item libertis nec non aliis liberis personis, quibus non minus quam servis utitur, habitandi ius habeat, et convenienter, si ad mulierem usus aedium pertineat cum marito habitare ei liceat. Item is ad quem servi usus pertinet ipse tantum operis atque ministerio eius uti potest: ad alium vero nullo modo ius suum transferre ei concessum est. idem scilicet iuris est et in iumento. Sed si pecoris vel ovium usus legatus fuerit, neque lacte neque agnis neque lana utetur usuarius, quia ea in fructu sunt. plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.
Sed si cui habitatio legata sive aliquo modo constituta sit, neque usus videtur neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod ius. quam habitationem habentibus, propter rerum utilitatem secundum Marcelli sententiam, nostra decisione promulgata permisimus non solum in ea degere sed etiam aliis locare.
Haec de servitutibus et usufructu et usu et habitatione dixisse sufficiat. de hereditate autem et de obligationibus suis locis proponemus. euimus summatim, quibus modis iure gentium res adquiruntur: modo videamus, quibus modis legitimo et civili iure adquiruntur.

---

Justinian, INSTITVTIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
